|
Opera, quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent
de me. Nunquid et alii, ut Petrus et Paulus hoc idem dicere potuerunt?
hoc scilicet in nomine Patris opera facio? Non utique; quia licet in
nomine patris opera faceret Petrus, non tamen dicere potuit: In nomine
Patris mei: non enim sic Pater Christi dicitur, sicut aliorum Pater enim
Filii est; quia, cum ex substantia propria genuit, Pater vero aliorum,
eis esse dat tanquam Creator. Item eadem opera, quae Christus fecit,
faciunt et daemones, et mali homines, veluti incantatores Aegyptiaci
ranas veras fecerunt, quemadmodum et Moyses. Quomodo ergo opera
testimonium perhibent quod ipse Deus sit? Sed est manifestum quod ipse
opera facit tanquam Creator; magi vero per malignos spiritus elementa
sic conjunxerunt, ut ex illis ranae nascerentur. Illam vero contemperiem
elementorum non ipsi daemones, vel magi fecerunt; sed a Deo, ut res
subtiles et spirituales, datam ipsis noverunt, ut si conjungerentur,
talia animalia inde prodirent. Sed nec homines, nec daemones sic opera
facere possunt, ut in signum adducantur, quod ipsi dii sint. hoc enim
solus Christus facere potuit. Unde et dicit: Ut sciatis, quod Filius
hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tibi dico, surge
(Matth. IX). Quasi hoc signum supponens ad hoc probandum, quod peccata
ut Deus dimittere posset. Et hoc est quod dicit: Opera, quae ego facio
in nomine, id est in honore, vel in notitia Patris mei, quasi qui me
genuit, haec testimonium perhibent de me.
|
|