|
Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est: et nemo potest rapere de
manibus Patris mei. Ostendit quod nemo potest rapere de manu sua. Nam
potentia, quam ipse habet a Patre, major omnibus est. Per illam enim
ipse fortis fortem ligavit, et omnia vasa ejus diripuit. Est enim Filius
ejusdem potentiae cum Patre; sed quia quidquid habet, a Patre habet,
ideo dicit: Quod Pater dedit mihi, scilicet gignendo me, majus omnibus
est. Vel ut littera magis sibi cohaereat secundum illam naturam, qua se
pastorem, ostium et ostiarium superius dixit: potest etiam dicere id
majus omnibus esse, quod sibi: Pater dedit. Ex gratia enim verbum Dei
hominem assumpsit; ex gratia quoque assumptus homo, Filius
consubstantialis Patri est. Unde etiam secundum hoc major omnibus est.
Secundum hoc siquidem Redemptor noster est. Unde nullus potest rapere de
manu ejus, id est facere quod pereant quos ipse ad salutem praeparat.
Potest quidem homo malus, vel diabolus Christo cohaerentibus mala
suggerere; sed nullo modo eos rapere, id est ad perditionem violenter
auferre.
|
|