|
Nonne in lege vestra scriptum est: Ego dixi: Dii estis, etc. Quia Judaei
tantum splendorem quomodo ipse essentialiter Deus esse, capere non
poterant: opposita nube calumniam vitat: et se non esse lapidandum
demonstrat, quia dixerat se Deum, et Filium Dei esse, cum in lege, ut in
psalmis, qui etiam de lege dicuntur, quae lex dicitur, quia ligat, ne
omnia pro libitu fiant dictum sit: Ego dixi: Dii estis, et filii excelsi
omnes (Psal. LXXXI). Est autem notandum quod Deus dicitur natura. Deus
etiam existimatione et opinione, Deus etiam participatione. Natura ut
Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, qui sunt unus Deus natura.
Aestimatione ut idola; participatione ut electi homines. Unde cum
Dominus dixisset se Deum natura: quod et Judaei non intelligebant, cum
eum ideo lapidare vellent. Quaeritur quomodo se a calumnia liberet hoc
responso, scilicet, ego dixi: dii estis, etc., cum Deus hic dicatur
participatione, ibi vero unde calumnia oriebatur, dicatur Deus natura;
nec etiam videtur hoc adductum ad rem aliquo modo pertinere. Nam etiam
in lege praeceptum erat, ut si quis homo se Deum faceret, blasphemus et
lapidandus esset. Sed est manifestum quod lex contra Christum nihil
praecepit. Nam hoc praeceptum est in lege, ut si quis homo tantum,
faceret se Deum, id est sibi arriperet quod ipse non esset, blasphemus
esset, et lapidaretur. Dicitur enim aliquis facere se sapientem, quasi
sibi arrogare quod non est: quod utique si Christus faceret, blasphemus
esset, et lapidandus; sed nec tantum homo erat, quia homo et Deus; nec
se Deum fecit, cum non esset; imo se Deum confitebatur, sicut erat.
Quoniam vero Judaei litteratores erant, litteram potius sequentes quam
sensum, idcirco quantum ad verbum eis satisfecit sic respondendo: Ego
dixi: Dii estis, etc. Quasi diceret: Non debetis hoc verbo moveri, quo
dixi quod Deus sum, et Filius Dei etiam, cum Scriptura vestra hoc eodem
verbo utatur pro electis omnibus uti dicitur: Ego dixi: Dii estis, et
filii excelsi omnes.
|
|