|
Pater in me est, et ego in Patre. Hoc est, ego et Pater ejusdem sumus
essentiae; et dicitur hic aliter Filius esse in Patre, aliter ibi: In
principio erat Verbum (Joan. I). Hoc est, Verbum a Patre genitum est.
Dicitur autem Deus tribus modis esse in creaturis suis. In omnibus enim
potentialiter et essentialiter, quod idem est, cum potentia divina sit
essentia divina, et econtrario. Sed quid sit Deum essentialiter in
omnibus creaturis esse, hoc quaeritur. Et dicunt quidam quaeri non
debet, cum in hac vita sciri non possit, sed si credo sic esse, et
nescio quid illud sit, fides haec caeca est; nec praelatorum est, sed
asinorum juxta boves pascentium. Non autem in creaturis Deus esse
potest, ut aliquid in eo loco esse dicitur. Est quidem in omnibus
creaturis non localiter, sed per se, sine ullo medio eas regendo, et in
esse conservando. Sicut enim anima in omnibus partibus corporis tota est
(quod inde probari potest), quia ubique sentit ipsum corpus vegetando et
regendo. Ea vero recedente corpus mortuum est, et in pulverem redigitur:
ex quo patet ipsam vitam corporis esse. Sic Deus tota essentia sua in
omni creatura est, esse ei dando; a qua si recederet, ipsa sine dubio
prorsus in nihilum redigeretur, sicut corpus, cujus anima vita est, in
pulverem redigitur, ipsa recedente. Quomodo autem regat, vel conservet
Deus creaturam, vel animam, et corpus, nescio: sed hoc scio hoc modo
Deum essentialiter in creaturis suis esse. Dicitur item Deus esse in
quibusdam per inhabitantem gratiam, ut in rationali creatura, homine,
vel angelo. Dicitur item esse in creatura per personalem unionem:
quomodo solum in homine assumpto fuit, id est in Christo. Secundum illum
modum vero, quo est in aliquibus per inhabitantem gratiam, dicitur esse
in hominibus, ut in vase; quia illos, in quibus sic est, replet
virtutibus, sicut vas repletur eo quod in ipso continetur. Potest autem
exponi sic. Pater in me est: et ego in Patre; quia quidquid est in
Patre, unde probari possit Deus esse, etc., illud idem in Filio est,
quia sunt ejusdem potentiae, ejusdem scientiae, ejusdem essentiae,
ejusdem Deitatis.
|
|