|
Et lacrymatus est Jesus. De lacrymis istis quaeritur, utrum verae
fuerint necne? Et si verae fuerunt, utrum rationabiles? Hoc autem
constans est, quod verae fuerunt. Ex his enim vera ejus humanitas
comprobatur. Flevit autem, ut dicit Hieronymus, non quia mortuus erat
Lazarus; sed quia ad miseriam vitae hujus revocandus erat. Quod sic
forte intelligendum est, quia ex affectu verae pietatis, quem tunc ut
verus homo habebat, miseram humanae conditionis sortem deflebat: ad quam
Lazarus tunc revocandus erat, non quod haec revocatio ei aliquid
obesset, qui revocabatur. Sed in illo pius Dominus humani generis
miseriam lacrymis protestabatur: cui ex naturali humanae mentis affectu
sic compatiebatur et condolebat. Hac de causa videns civitatem flevit
super eam dicens: Quoniam si cognovisses et tu (Luc. XIX).
|
|