|
Sed quaeritur de mala voluntate et de mala actione, an per ipsum fiant.
Quod si dicatur, sic et malum et peccatum per ipsum fieri dici posse
videtur, cum et mala voluntas, et mala actio peccatum sit. Non sunt
hujusmodi verba recipienda, quod malae voluntatis, vel malae actionis
Deus auctor sit, quia Ecclesia hujusmodi verba damnat. Nam sensum hunc
faciunt secundum usum Ecclesiae quod ex Deo malitiam contrahant, quod
falsum est. Veritas tamen dici exigit, quod omnis essentiae voluntatis,
et actionis Deus auctor et causa est. In actu enim homicidii quid est,
cujus Deus causa non sit? Neque enim quod levo manum ad percutiendum
aliunde est quam ex facultate, quam Deus mihi dedit; sed neque ipsum
percutere aliunde est. Si autem actus iste, quod manum erigo ad
percutiendum pauperem in eo quod actus est, attendatur, nihil in ipso
reperitur quare a Deo non sit magis quam in isto quod erigo manum ad
sustentandum pauperem. Neque tamen peccatum aliquid est, cujus Deus
auctor sit: ipsum enim nihil est. Unde a quibusdam sic determinatur per
negationem, quae tollit, et nihil ponit. Est enim peccatum, non facere
quod quis credit pro Deo faciendum esse, vel non dimittere quod credit
dimittendum esse propter Deum. Alii dicunt quod privatio bona est, vel
privatio debiti finis, vel perversitas voluntatis. Privatio autem actio,
vel voluntas debito fine cum ad aliud dirigitur, quam ad id ad quod
dirigi debet. Debet enim dirigi ad honorem Dei, quod cum non fit,
pervertitur, et fit peccatum. Sed cum voluntas malo fine informata mala
sit; et tamen in se, id est in eo quod aliquid est, bona videtur: quod
eadem voluntas secundum aliud et aliud bona et mala sit, et ita quod
contraria sint in eodem; quod dicit Augustinus, dicens: Regulam
dialecticorum hic falli, cum omne malum sit bonum corruptum. Sed dici
potest, quod non in qualibet acceptione bonum et malum sint contraria:
cum enim dicitur quod haec voluntas bona est ex eo quod a Deo esse
habet, hic dicitur, quod prodest, vel quod similitudinem habet cum suo
Creatore. Unde dicitur quodlibet de singulis a Deo creatum bonum esse et
de omnibus simul, quod erant valde bona (Gen. I). Si enim in quolibet
factorum aliquid divini decoris erat, multo magis in omnibus
convenientissime ordinatis pulchritudo Creatoris apparebat. Unde cum
dicitur quod voluntas hoc modo bona est, et item quod hoc modo mala est,
id est ad malum finem directa, non sunt contraria bonum et malum. Quare
nec hanc locutionem recipimus, quod eadem voluntas sit bona et mala,
quia ex forma ipsius in contraria significatione acciperetur bonum et
malum, scilicet quod eadem dirigeretur ad bonum et malum: quod esse non
potest. Patet itaque Deum auctorem omnium esse tanquam supremam causam
et originem, a quo omnia emanant, sive per ipsum fiant nullo mediante,
sive aliquo mediante, vel natura, vel facultate ab ipso collata. Unde
quidam hoc, quod dicit evangelista: Omnia per ipsum facta sunt, referunt
ad opera quae ipse facit per se, vel natura mediante. Quod vero
sequitur: Et sine ipso factum est nihil, ad ea referunt quae fiunt a
nobis. Ambrosius quoque, scribens ad Gratianum episcopum, et Joannes
Chrysostomus sic distinguunt: Sine ipso factum est nihil quod factum
est, propter haereticos quosdam, qui occasione horum verborum dicebant
Spiritum sanctum factum esse, eo quod evangelista mentione facta de
Patre, et Filio statim subjunxerit: Omnia alia facta esse Usus tamen
Ecclesiae aliam habet distinctionem. De idolo quoque dicit Apostolus,
quod nihil est (I Col. VIII). Dicitur autem secundum originem simulacrum
repraesentatio rei existentis, vel cujus similitudo inter res invenitur.
Idolum vero repraesentatio rei non existentis, ut hircocervi, chimaerae,
et hujusmodi. Unde quia illud repraesentat, quod nihil est, et ipsum
nihil esse dicitur, a causa effectum translatura. Vel idolum dicitur
illa fictio mentis, qua fingimus lignum Deum esse, vel illi praesidere:
quod nisi falsitas non est, et ideo idolum nihil est. Juxta quod
dicitur: Destrue idolum cordis tui. Vel ibi dicitur: Idolum nihil esse,
id est nullius efficaciae, ut inde cibi sanctificentur et inquinentur.
|
|