|
Et statim prodiit qui mortuus fuerat, ligatus manus et pedes institis,
etc. Tres mortuos legitur Dominus resuscitasse. Puellam in domo paucis
arbitris adhibitis; juvenem in porta multis videntibus; tertium in
monumento jam quatriduanum, et fetidum. Per quos ii significantur, qui
vel delectatione consensus moriuntur (non enim quaelibet delectatio
peccatum ad mortem est, sed illa tantum quae in consensu est): vel illi
qui post consensum ad opus exeunt; vel qui voce scelus protestantur; vel
qui opere et prava consuetudine jam pene corrupti omnino computruerunt.
Qui tamen omnes a Domino suscitantur, licet tamen quidam facilius,
quidam difficilius a corpore vitiorum mortis excitantur. In Lazari vero
resuscitatione, quomodo solvere, et ligare discipuli, et eorum
successores in Ecclesia, videlicet praelati, queant, insinuatur, licet
tamen in his diversa sentiant diversi. Dicunt enim quidam: Sacerdotes
nihil aliud in solvendis et ligandis facere quam sacerdotes in lege
super lepra mundatos faciebant. Eos enim vel solutos, vel ligatos
ostendunt. Solus enim Deus peccata remittit, ut pro eis ligat. Dicunt
autem alii quod sacerdotes peccata remittunt ex officio, quod habent:
licet enim quacunque hora peccator ingemuerit, ei peccata remittantur,
tamen quia de debito solvendo adhuc aliquid restat, idcirco per
satisfactionis injunctionem a sacerdote factam peccata etiam remitti
dicuntur, sicut per baptismum abluuntur ea, quae jam per veram cordis
contritionem remissa sunt. Et sic ad poenitentiam ligando, peccata
solvunt. Remittunt autem, quando expulsos prius, resipiscentes Ecclesiae
sacramentis reddunt, et sic solvunt manus eorum ad operandum et pedes ad
ambulandum libere in Ecclesia.
|
|