CAPITULUM 60

Unus autem ex ipsis Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius dixit eis, etc. Quaeritur quid sacerdos iste per Spiritum sanctum locutus sit? Nunquid Spiritus sanctus cor ejus movit, ut hoc consilium daret occidendi Christum? Quod si sit, tunc bonum consilium dedit, et a Judaeis exsequendum. Quod nequaquam dicendum est, vel quod ipse bonum consilium dederit, vel quod Judaei interficiendo non peccaverint. Dicit tamen evangelista, quod cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Jesus moriturus erat pro gente. Et dicunt quidam quod a Spiritu sancto hoc fuit, quod haec verba protulit: quibus uterque intellectus haberi potuit, et consilium quod ex se dedit, et prophetia quam ignoranter protulit: unde et consilium malignum dedit, ad quod significandum illa verba protulit, et ignoranter prophetavit, Spiritu sancto prophetica verba inspirante: quibus et illud propheticum significavit, videlicet quod Jesus moriturus erat pro gente totius mundi.