CAPITULUM 61

Sinite illam, ut in diem sepulturae meae servet illud (Joan. XII). Quid est quod hic dicitur: Ut servet illud in diem sepulturae meae; et alius evangelista dicit: Praevenit ungere corpus meum (Marc. XIV). Quid est, ut servet illud? Hoc est: ut ex eo quod modo agit in me, ostendatur quantum affectum habeat, cum, me jacente in sepulcro, illud idem faciet devotione, cum non poterit re; vel, sinite ut servet illud ad ungendum corpus mei sepulti devotione, quod poterit, re. Quem enim affectum habuit in ungendo vivo, habuit ad ungendum mortuum, si liceret. Quod idem est: Praevenit ungere corpus meum; quia obsequium exhibuerat vivo, quod exhibitura erat mortuo devotione, vel ipso opere, si liceret et posset. Neque enim tunc sciebat ipsum moriturum, ut idem faceret tunc, quia post mortuo non posset. Quod vero iterum quaeritur an melius esset in usus pauperum illud unguentum vendi an eo Dominicum corpus perungi? Dicimus ad id: Illam mulierem majorem devotionem in se excitasse, et sic magis profecisse ex eo quod ipsi corpori Domini hoc impendit, quam si illud in pauperes distribuisset. Pro qua devotione limina sanctorum a peregrinis visitantur. Unde et ipse Dominus ejus factum commendat, et famae memoria dignum denuntiat.