|
Propterea non poterant credere. Nullius enim non credentium promereri
potest, ut sibi detur gratia: sed quidam eorum promerentur, ne sibi
detur gratia; non omnes tamen, quia si hoc esset, nullus salvari posset.
Non ergo potest aliquis excaecatus credere, vel salvari. Sed nec etiam
tales Deus salvare potest. Non tamen dico, quin Deus civitatem auferre
possit, et sic salvare, sed tales salvare injustum esse, et ideo Deum
hoc non posse. Deus enim injuste facere non potest. Quae ergo loquor
ego, sicut dixit mihi Pater, sic loquor. Christus per se ostium intrat,
et sicut per se ostium intrat, sic ipse per seipsum loquitur, quia
loquendo seipsum manifestat et fidem suam notificat; sicut ipse per se
intrat, id est per praedicationem fidei seipsum introducit in cordibus
fidelium. Loquitur autem Christus duobus modis: interius per
inspirationem, et exterius voce carnis. Sed quaeretur forsan quid opus
fuerit Christum sic loqui exterius, cum sine locutione exteriori intus
movere posset, et gratiam intelligendi et credendi conferre? Sic etiam
quaeritur quare angeli mittantur ad voluntatem Dei intimandam hominibus,
cum per se inspirare posset. Quaeritur quoque, quid orationes voce fieri
prosit. Quid etiam praedicatio Pauli conferat. Quare potius praedicatio
Pauli dici debeat quam baptismus Pauli. Nunquid enim Paulus plus confert
praedicando quam baptizando? Sed est manifestum quod per verba Domini
exterius tunc sonantia, et nunc scripta, vel aliquo modo audita magis
moventur, et devotius excitantur corda fidelium. Cum tamen exterius
audita, vel visa nihil proficiant, nisi gratia intus mentem illuminet.
Sic et verba praedicatoris, etsi non illuminent, tamen excitant ut
gratiam paratam accipiant: qua sola suscepta, vel infusa illustrantur.
Nos enim oportet gratiae cooperari, sine qua nec intelligere, nec
justificari possumus. Illud idem de angelis, et de orationibus dicimus.
Et est quidem quod exterius fit, ut praedicatio gratia, signum videlicet
exterius adhibitum. Haec tamen gratia sine interiori non valet; imo ad
excaecationem quandoque est, ut in Pharaone. De illa vero interiori
dicitur, quod nunquam sine profectu habetur.
|
|