|
Si ergo ego lavi pedes vestros Dominus, et Magister, etc. Docet quod
exemplum eis reliquerit, ut quemadmodum ipse illis peccata dimisit, sic
et illi alter alteri peccata dimittant. Sed cum in hoc loco
praecipiatur, et in Dominica oratione praeceptum sit, ut nos dimittamus
peccantibus in nos, quaeritur quid sit quod dimittere debeat homo, an
culpam, an poenam? Sed culpam remittere non potest, hoc est manifestum.
Sed neque ad eum spectat poenam remittere. Nam si hoc praeciperetur,
omnis justitia et judicium Ecclesiae deperiret. Cum dicat Deus: Mihi
vindictam, et ego retribuam (Deut. XXXII). Quare dicimus, quod malitiam
[malevolentiam] de corde, quam ex injuria sibi illata contrahere posset,
ut propter se nihil mali ei contingere velit, homo remittere debet: unde
et alius evangelista dicit: Nisi remiseritis unusquisque de corde suo
(Matth. XVIII). Quod est, ut propter se nihil exigere velit. Si enim
vindicta a judice sumitur, non homini, sed Deo sumitur. Quicunque enim
sumit sibi, peccat. Qui vero malitiam vel amaritudinem erga illum
retinet, qui injuriam intulit, se potius quam Deum attendit, cum causa
sui aliquid mali ei cupiat. Et hoc est remittere debitum, id est sic
remittere illi, qui se laesit, ne ipse qui laesit aliquid ei debeat,
quantum in se est. Hoc etiam modo remittendi revocatur ille qui injurius
fuit adpoenitenti.
|
|