CAPITULUM 6

Quod factum est, in ipso vita erat. Ne quis secundum creata Deum inspiceret, ut quemadmodum mutabilitas in ipsis est, sic sit et in creante, ostendit ipsum immutabiliter omnia mutabilia creasse. Nam ad eum dicitur . . . Immotusque manens das cuncta moveri. Sicut enim dum artifex mente concipit, similitudo manet, nec mutatur re mota, sic, Creator omnium, Deus ab aeterno sapientia sua omnia comprehendit quaecunque facturus erat, sed immutabiliter. Unde non est omnimoda similitudo inter mentem artificis, et mentem divinam, quia in conceptu artificis motus est, quia prius et posterius: et sic variatio. In comprehensione vero divina nullus est motus, nulla variatio, cum ipse Deus sit ipsa comprehensio. Unde dicitur, quod ipse disponit omnia suaviter (Sap. VIII), sine motu scilicet et labore. Propter hanc itaque suavitatem, dicitur ibi, vita esse, quod factum est. Habet enim Pater vitam in semetipso, et dedit Filio habere in semetipso. Unde vita quae in ipso est, differt a vita hominis, quae anima est, et a vita animae, cum tamen vita animae ipsa sit: motum enim vivendi in se habet, non ab alia creatura contrahit. Sed tamen ipsa anima a vita, quae Deus est, in tribus inferior est, et quod mutabilis est, et quod initium habet, et quod finem habere potest. Vita vero Dei et invariabilis est, nec initium, nec finem habet. Unde haec sola vera vita est. Unde dicet evangelista: Quod factum est, in ipso vita erat, id est Deus a quo omnia, quod ab aeterno providit, immutabiliter tempore complevit. Deus enim per sapientiam, quae ipse est, omnia ab aeterno disposuit, et disposita tempore complevit. Unde et a sapientia Dei omnia et vitam et esse habent. Unde et bene ibi vita esse dicuntur, quia inde vitam contrahunt. Vel ibi vita fuit, quia juxta sapientiam Dei, quae vita omnium est factum est, omne quod factum est. Hoc enim exemplar Dei fuit, ad cujus exemplaris similitudinem totus mundus factus est, et est hic ille archetypus mundus, ad cujus similitudinem mundus iste sensibilis factus est. Neque enim dicendum est quasdam rationes in mente divina esse infra Creatorem, et supra creaturas consistentes. Nihil enim in Deo est, quod Deus non sit. Neque varietas proprietatum ibi potest esse, ubi nihil nisi esse est. Est enim Deo idem esse, et vivere. Unde et simplex essentia est carens partibus et proprietatibus.