|
Qui accipit si quem misero, me accepit, etc. In Apostolo suscipitur
Christus, quia Apostolus non suscipitur nisi propter Christum. Unde
Christum suscipere in quocunque remunerabile est, sive ille sit Christi
qui suscipitur, sive non sit. Quicunque enim suscipit prophetam, in
nomine prophetae, mercedem prophetae, non de propheta accipiet. Si quis
autem tantae simplicitatis esset, ut Antichristum pro Christo
susciperet, si ex pietate error procederet, revelaret ei Deus. Unde
Apostolus: Si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit (Philipp.
III).
|
|