|
Cum hoc dixisset Jesus, turbatus est spiritu. Turbatus est Dominus vere,
voluntate quidem, non necessitate; non, ut quidam dicunt, sic voluntate,
quod naturaliter turbari non posset, et pati; sed sic turbatus est, quia
naturam posse turbari, posse tristari, posse pati habebat: voluntarie
tamen haec omnia infirmitatis nostrae suscepit, quia in ipso non erat,
propter quod ista sustineret, cum ipse sine peccato esset. Et ideo
voluntate, quia nulla in eo fuit causa quare ista susciperet, nisi sola
voluntas. Non enim voluntas ei contulit posse turbari, sed natura carnis
nostrae, quam accepit.
|
|