CAPITULUM 73

Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem etc. De hoc mandato quaeritur an sufficiat ad salutem, et quare novum dicatur, cum in lege datum fuisse videatur. Et dicimus, quod sufficiens est ad salutem mandatum istud. In hoc enim mandato dilectio Dei continetur. Neque enim potest praecipi dilectio mutua proximorum, nisi praecipiatur dilectio Dei. Sicut nec potest proximus diligi, nisi Deus diligatur. Neque enim nunc agitur de dilectione carnalis affectus licita vel illicita; sed de illa, quae hominem mortificat mundo, et conjungit Deo: quae tantum propter Deum est. Unde et hic dicitur: Sicut ego dilexi vos, id est ut eo fine, id est ad illud diligatis invicem, ad quod ego dilexi vos, ad salutem videlicet. Sicut quoque Deus non potest diligi, nisi proximus diligatur. Impossibile enim est ut aliquis te diligat, nisi diligat quidquid et tu diligis: si enim aliquid odiret quod tu diligeres, in hoc a te dissentiret, et sic te offenderet: diligere vero et offendere simul non potest. Hoc autem mandatum bene novum dicitur. Per hoc enim innovatur, quicunque innovatur. Et iterum novum, quia in veteri lege non expositum. Ibi enim latebat secretum. Et quoniam ibi nec est praeceptum, nec expositum, merito novae legis novum mandatum dicitur, quia hic et praeceptum et manifeste expositum. Licet enim in lege dicatur: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et tota anima: et proximum tuum sicut te ipsum (Deut. VI), non tamen ibi dicitur: Sicut ego dilexi vos. Licet enim ibi praecipiatur quod praeter istud adimpleri non possit, unde et ibi contineri et latere dicatur, non tamen ibi praecipi vel esse dicitur. Praecepta enim Veteris Testamenti non innovabant, sed veteri homini conformes reddebant. Animam meam pro te ponam. Dictum hoc Petri subreptio fuit ex ardore dilectionis, quod promittit se facturum quod nondum facere potuit. Unde et Dominus subsequenter utrumque ostendit, et quod animam quandoque pro ejus amore poneret, et quod in proximo eum negaret. In qua negatione charitatem amisit. Nam, ut dicit glossa, negando vitam, occidit animam. Quicunque autem vel Christum non esse Deum dicit, vel se ejus non esse discipulum, fidem Christi negat, et sic Christum. Quod autem Petrus Christum negavit, inde est manifestum quia hoc Dominus praedixit eum facturum. Unde qui Petrum a mendacio absolvunt, Christum mendacem comprobant dicentes Petrum non fecisse quod Christus eum facturum praedixit.