|
Non cantabit gallus, etc. Quaeritur cur alius evangelista dicat:
Antequam gallus bis vocem dederit, ter me negabis (Marc. XIV), cum iste
dicat absolute? Non cantabit gallus, donec ter me neges? Ad hoc
respondetur duobus modis: vel quod mente eam trinam negationem antequam
gallus cantaret, complesset, quia paratus fuit, ut quoties
interrogaretur, negaret; vel quia trina illa negatio ante primum galli
cantum incoepta, et ante secundum galli cantum finita et completa fuit:
idcirco dicit iste, quod non cantabit gallus donec me ter negaveris, id
est donec neges: quae negatio trina erit. Quod vero alter dicit, patet.
|
|