CAPITULUM 76

Si quae minus, dixissem vobis, quia vado parare vobis locum. Vult eos certiores facere, quod paratae sunt mansiones illae: unde et hoc probat per impossibile, dicens: Si quo minus, id est si non essent paratae, dixissem vobis, hoc scilicet quod vado parare. Sed est hoc impossibile me dixisse vobis, vado parare praedestinationem, cum praedestinatio aeterna et immutabilis permaneat. Quare necesse est, quod sint paratae sic, ut dico. Sed quoniam adhuc et aliter parandae erant, idcirco subjungit: Et si abiero, et praeparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos. Abiit quidem moriendo, resurgendo, ascendendo: per quem recessum ab eis eorum corda multum accendit, et a terrenis ad superna, quo ascenderat, erexit: ea enim, quae amantur, ardentius desiderantur, cum non videntur, quam cum in praesentia habentur: et sic abiens praeparavit per operationem, quae parata erant ab aeterno per praedestinationem. Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis. Quidam discipulorum nesciebant eum Deum esse, sed purum hominem putabant, de quibus erat Philippus. Unde et arguitur a Domino in sequenti. Alii vero eum Deum esse credebant, de quibus erat Thomas. Unde et ipse a Domino convincitur scire, quod ipse nesciebat se scire. Potest enim aliquis aliquid scire, nec tamen ante experimentum scit se scire illud. Et ideo Dominus dicit eum scire, quod ipse dicebat se nescire.