|
Et majora horum faciet. Et hoc multis modis exponitur. Quorum hic unus
est. Quia qui credit in Christum, per ipsum justificabit Dominus,
peccatores quos justificare majus est quam angelos creare. Nam, etsi
utrumque sit aequalis potentiae, illud tamen prius est majoris
misericordiae. Non est enim opus misericordia, nisi ubi est miseria.
Quoniam ergo in angelis nulla fuit miseria, nulla ibi opus fuit
misericordia. In nobis autem fuit, et est miseria quam venit Christus
tollere ex misericordia. Respectu ergo nostri major est misericordia Dei
in justificatione impiorum, quam in creatione justorum. In ipsum enim
Deum nullus cadit effectus.
|
|