|
Et quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam. Quidam justi
petunt et non exaudiuntur, ut Paulus, orans ut discederet ab eo angelus
Satan, non est exauditus. Quidam vero mali orant et exaudiuntur, ut
diabolus in afflictione Job. Quid est ergo quod dicit Dominus:
Quodcunque petieritis in nomine meo faciam vobis, cum multoties Ecclesia
videatur orare in nomine Domini, nec tamen exauditur, ut pro rege, pro
infirmis, pro requie defunctorum, qui damnati sunt. Est autem petere in
nomine Domini, id petere, quod ad salutem sit, sive illius qui orat,
sive illius pro quo oratur. Sed sic orare nullus potest, nisi in spiritu
Dei loquens, id est nisi habeat charitatem. Unde Apostolus: Nemo in
spiritu Dei loquens potest dicere, anathema Jesu (I Cor. XII). Hic vero
specialiter promittitur apostolis, quod quidquid peterent ad auxilium
praedicationis suae, quod ad utilitatem plantandae spectaret Ecclesiae,
faceret eis. Generaliter vero petitur in nomine Domini quidquid ad
salutem petitur. Et hanc petitionem semper exaudivit Dominus, quia
nunquam cassa redit. Aut enim id obtinet, quod petit; aut ex petitione
in aliquo proficit, ut et Paulus expeditione illa didicit tribulationem
ad augmentum esse coronae. Et sic semper facit Dominus, quod petitur in
nomine ejus, quia semper exaudit ut in aliquo proficiat oratio. Et
notetur quod quidam pro aliis rogantes, propter se exaudiuntur, quia
digni sunt, licet illi digni non sint, pro quibus rogant, ut Moyses pro
populo suo malo. Quandoque qui petunt digni sunt, et illi, pro quibus
petunt, ut quod salvetur aliquis, qui dignus est salute. Quandoque qui
petunt indigni sunt illi tamen pro quibus petunt, digni sunt, et ideo
exaudiuntur non propter se, sed propter illos. Quod ratio exigit, etsi
exempla non habeamus ad manum, licet tamen per simile ostendi possit.
Quod enim Satan exauditus est, pro se non fuit, sed ad utilitatem
aliorum. Sic mali quandoque pro bonis exaudiuntur, non pro se, sed pro
illis.
|
|