|
Quaeritur an hae locutiones recipiendae sint: lapis in Deo vita fuit,
homo in Deo vita fuit? Quaedam enim auctoritates hoc videntur velle. Sed
non oportet hujusmodi figuras loquendi extendere, licet in vero sensu
dici posset, lapis in Deo vita fuit, id est Deus ab aeterno lapidem
futurum esse praevidit. Et lux in tenebris lucet, etc. Lux ista
sapientia Dei, quae lucet intus per cognitionem, exterius per
creaturarum repraesentationem; unde homo sive ingrediatur, sive
egrediatur, pascua invenit. Haec lux in tenebris lucet, id est in
peccatoribus, qui tenebrosi sunt, velut dicit Paulus: Invisibilia enim
ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur
(Rom. I). Tenebrae vero eam non comprehenderunt.
|
|