|
Quia Pater major me est, etc. Hinc vult haereticus habere Filium Patri
non esse aequalem cum ipse Filius minorem Patre se asserat. Sed si minor
est, tunc erit filius gratiae, non naturae. Sed hoc excluditur per hoc
quod praecedit: ad Patrem vado; secundum hoc enim quod vadit, minor eo
est, cum tamen sit in natura divinitatis aequalis: unde quod homo ille
est Filius Dei, est ex gratia; non autem est Filius gratiae, sed Filius
naturae. Sed quod homo assumptus est Filius naturalis, est ex gratia.
Non est igitur separatim dicendum Filius est minor Patre. Curtaretur
enim auctoritas si sic proferretur.
|
|