CAPITULUM 83

Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Supra de dilectione praecepit: nunc vero quanta dilectio esse debeat, ostendit. Sed quaeritur de qua dilectione hoc dicat, qua major esse non potest. Nam de affectu non videtur posse dici, cum unus morientium pro Christo majorem affectum habeat quam alius; et etiam quidam non moriens. Unde dicunt quidam, quod hoc dicitur de affectu, vel exhibitione potius quam de affectu. Signum enim dilectionis majus esse non potest, nec ultra habet aliquis quid faciat. Hoc est enim illud quod homo caeteris charius habet. Unde cum hoc datur quod charius habetur, id datur, quod difficilius amittitur. Quare non habet homo quid amplius det. Unde in lege dicitur: Pellem pro pelle, et cuncta, quae habet homo, dabit pro anima sua (Job. II). Dentem enim pro dente, et oculum pro oculo damus (Matth. V), ut vitam retineamus. Ex quo etiam patet, quod nec major dilectio secundum affectum esse potest. Quem enim affectum majorem potest homo habere, quam ut mori velit pro amico? hoc est enim maximum, quod quilibet facere potest. Sed tamen cum hoc sit maximum in isto, hoc maximum istius minus est majore illius. Ex majori enim affectu complectitur iste mortem quam ille. Neque enim tantum affectum potest iste habere quantum ille. Quemadmodum nullus potest plus facere quam diligere ex toto corde, tota anima, et totis viribus: et tamen plus diligit iste quam ille, quia totum cor istius majus est toto corde illius: uterque tamen toto corde diligit. Hoc est enim toto corde diligere, usque ad mortem diligere: sic videlicet ut seipso plus Deum diligat, et perdat animam, ut Christum lucrifaciat, ut possit dicere cum Paulo: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Philipp. I). Hoc tamen praeceptum dicit Augustinus non posse in hac vita impleri. Quod ideo ab illo dictum est: Quia non potest in hac vita esse quin caro aggravet animam et in aliquo resistat, donec mortale hoc induat incorruptionem: et sic aequivoce accipit ex toto corde. Cum ergo mors Christi et mors Petri nobis profuerit et secundum effectum et secundum affectum, non tamen mors Petri potest morti Christi adaequari, quia mors Christi nos redemit. Mors vero Petri ad fidem animavit, non tamen redemit. Unde dicimus, quod major fuit dilectio Christi in morte, secundum exhibitionem etiam, quam mors Petri vel alicujus alterius. Plus enim exhibuit, quia per mortem suam nos redemit.