|
Jam non dicam vos servos, etc. Quaeritur quomodo dicat se non dicturum
eos servos, sed amicos: cum et ipse in redditione praemii dicat: Euge,
serve bone, etc. (Matth. XV.) Sic ergo servos vocat justos, cum se eos
servos non dicturum hic promittat. Et dicit beatus Augustinus quod,
sicut sunt duo timores, sic sunt duo servorum genera. Est enim timor
servilis, ex quo aliquis servus est; sed iste nescit quid faciat Dominus
ejus. Nam et si aliquando aliquid boni faciat, nescit hoc a Domino
fieri; sed sibi ipsi attribuit. Est et alius timor castus, qui permanet
in saeculum saeculi: hic charitatem servat; illum superiorem charitas
expellit. Ex hoc timore servi amici sunt, quibus Dominus secreta sua
revelat, quibus et dicit: Intrate in gaudium Domini vestri (ibid.). Sic
ergo apostoli, prius timore poenae servi erant: in proximo Spiritum
sanctum plenius accepturi, amici dicendi erant, non servi. Amicus
dicitur quasi animi custos, cui videlicet secreta animi alterius patent.
Si de mundo fuissetis, etc. Apostoli erant in mundo, hoc est inter
malos; sed non erant de mundo, hoc est non erant de numero malorum: unde
econtrario dicit Joannes de malis; quod de bonis non sunt, dicens: De
nobis exierunt; sed de nobis non erant (I Joan. II).
|
|