CAPITULUM 86

Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent. Nunquid nullum peccatum haberent Judaei si Christus non venisset, et eis locutus non fuisset? Non hoc dicit, quod nullum haberent peccatum, si non venisset, sed peccatum infidelitatis non haberent. Nullo enim modo eis imputaretur, quod non crederent in Christum, si ipse non venisset. Sed nunquid, si hoc peccato non tenerentur, sine fide Christi salvarentur? Non: imo pro aliis peccatis damnarentur. Sed si aliud peccatum non haberent, quidam eorum, qui ante adventum Christi exstiterunt, pro eo quod fidem Christi non haberent, non damnarentur, quia excusationem de illo haberent; sine enim praedicante id credere non possent, neque enim per rationem naturalem incarnationem Christi intelligere valuerunt. Pro quo ergo peccato damnarentur? Nam dicere eos sine peccato damnandos esse, hoc est dicere Deum injustum esse. Ad quod dicimus, quod nullo modo talem permitteret Deus damnari, imo ei Christi fidem revelaret, si in caeteris mundus foret. Sed nec hoc esse posset, quod peccato ad mortem usque careret, et fidem Christi non haberet. Nam hoc manente caetera manerent, id est nullum remitti potest: hoc vero peccato discedente, caetera discedunt, id est hoc discedente per fidem habitam, jam homo id habet, per quod caeteris carere potest peccatis. Fides enim primus introitus ad salutem est. Unde oportet accedentem ad Deum credere (Hebr. XI). Sicut ergo dicitur, quod qui in lege peccaverunt, per legem judicabuntur (Rom. II), id est ex transgressione legis graviter punientur in aeternum: et qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt (ibid.): hoc est, non pro transgressione legis, quem non susceperant, peribunt, id est remissius punientur, ut remissius erit Tyro, et Sidoni in die judicii quam generationi huic (Matth. XI). Si qui nondum Christi fidem audierant, nec receperant, pro infidelitate perituri non erant; sed illi, quibus praedicabatur, et virtute miraculorum comprobabatur, cum credere deberent et nollent, peccato infidelitatis tenebantur: et ob id gravius damnandi erant, quam si ejus fidem auditam, et propositam ex nequitia et invidia non contempsissent.