|
Qui me odit, et Patrem meum odit, etc. Dicit Augustinus super illum
locum Matthaei: Aut unum sustinebit, et alterum contemnet (Matth. VI),
quod nullius conscientia potest Deum odisse. Sed in libro Retractationum
retractat illud, dicit: Quod poenitet se dixisse. Nondum enim in mentem
venerat hoc: Superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper (Psal.
LXXIII). Et ideo dicimus quod multi sunt qui Deum odio habent, quem quia
ultorem scelerum sciunt, non esse vellent; quia quem metuit quisque,
perire cupit. Ii vero sunt qui peccata diligunt, nec tamen vellent
peccata, peccata, esse vel mala: et sic ordinem et naturam rerum
permutari vellent, de quibus hic dicitur: Qui me odit, et Patrem meum
odit. Sed super hoc movet Augustinus quaestionem, quomodo odirent, cum
se odire nescirent. Ad cujus quaestionis solutionem spectat illa glossa,
quae sic incipit: Non visos possumus diligere, vel odisse.
|
|