CAPITULUM 89

Sed venit hora ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo (Joan. XVI). Hoc supponitur ad consolationem. Quasi dicat: Nolite desperare pro tribulatione. Nam per tribulationem et mortem vestram Ecclesia sic multiplicabitur, ut Judaei putent se obsequium praestare Deo in hoc quod vos interficiunt, ne lex Dei et templum deseratur ab omnibus. Sed quaeritur an peccarent illi qui ignoranter persequebantur sanctos? Cum conscientia dictaret sibi illud pro Deo faciendum esse. Dicit enim Apostolus: Omne quod ex fide non est, id est contra conscientiam, peccatum est (Rom. XIV). Quare si non interficerent, cum conscientia dictitaret id faciendum, peccarent. Ad hoc dicimus, ut saepe diximus, quod sive facerent, sive contra conscientiam desisterent, ad mortem peccarent, ut dicitur: Vae ampullae, sive irruat lapidi, sive lapis illi.