CAPITULUM 91

Et cum venerit ille, mundum arguet de peccato, etc. Spiritus dicitur arguere, et charitatem dare; quia in ejus missione charitas apostolis collata est, non solum a Spiritu, sed a tota Trinitate: per quam charitatem missione Spiritus collata abjecto timore arguebant peccatores de incredulitate sua. Sed quaeritur quomodo beatus Augustinus dicat hic, quod hoc peccato infidelitatis manente caetera maneant, cum hoc etiam dici possit de quolibet peccato, quod ipso manente, caetera maneant. Dicunt tamen quidam, quod potest quis de uno peccato, in quo est, poenitere licet in alio perseveret: quod videtur illa auctoritas velle. Pluit Dominus super unam civitatem et non super aliam, et unius etiam pars compluta est, pars compluta non est (Amos. IV), quod est, quod unum peccatum remittitur alio manente. Sed dicit Jacobus: Quod qui offendit in uno, reus est omnium (Jac. II). Et ipsa ratio quoque hoc exigit quod perseverans in uno non possit de alio poenitere. Nam, si poenitere est ex amore de commissis dolere, hic vero, qui de uno poenitet et in alio perseverat, amorem non habet, quod inde patet, quia contemnit, dum in peccato manere proponit, manifestum est quod talis vere poenitere non potest, nec aliquid facere dum talis est, quod sibi prosit. Quare dicemus de illa auctoritate, quae id velle videtur, quod aliter exponenda est. Sunt enim quidam qui de aliquibus peccatis ita compunguntur, ut in lacrymas prorumpant. De quibus dicit Hieronymus: Lacryma delet peccatum, quod pudor est confiteri, id est quod tantum est, ut etiam erubescentia compellat in lacrymas prorumpere. Non enim sic intelligendum est quod sine confessione per lacrymam deleri possit, cum pudor id prohibeat. Sunt et alia peccata, de quibus non adeo poenitent, ut ad lacrymas veniant. Et hoc est quod dicitur: Pars compluta est, pars non compluta; quia pro his sic compungitur quis, ut lacrymas emittat; pro illis vero peccatis non tantum dolet, ut fletus sequatur. Cum ergo quolibet peccato manente caetera maneant, quomodo specialiter dicit Augustinus, de isto peccato infidelitatis, quod ipsum manens facit caetera manere? Et dicimus quod hoc in quadam comparatione dicitur. Nullum enim sic est causa quare caetera maneant sicut istud est, quia caetera peccata ex infirmitate insunt; istud vero ex nequitia. Vel quia isto manente, ne ad parvum quidem bonum erigi potest quis; sed, caeteris manentibus, aliquo modo ad bonum moveri potest. Aliquam enim compunctionem habere potest, qua moveatur ad bonum, etsi ei non prosit ad vitam.