|
De justitia vero, quia ad Patrem vado, etc. Arguitur mundus de peccato
infidelitatis, et iterum de justitia non sua, sed credentium. Quod idem
videtur esse cum eo, quod est ipsum argui de peccato: nam ipsum argui de
eo quod in infidelitate manet; et iterum ipsum argui de justitia, est
ipsum argui de eo quod credendo non vult justificari: quod idem esse
videtur. Sed aliud est in fidelitate manere; aliud alios in fide non
imitari. Unde illi arguuntur, quia non credunt; isti vero arguuntur,
quia alios in fide non imitantur. Hoc est enim summa justitia, fide
imitari quod non videtur.
|
|