|
Spiritus veritatis, etc. Hinc est illa Latinorum et Graecorum
controversia. Arguunt enim nos Graeci anathematis. Nam cum in Symbolo
non habeantur haec verba: Spiritus sanctus procedit a Filio, et
subscriptum sit ibi: Si quis aliud addit, anathema sit, cum nos hoc
addamus, anathematis reos nos judicant. Sed nos in multis locis habemus,
quod Spiritus est a Filio sicut et a Patre. Dicit enim Apostolus: Misit
Deus Spiritum Filii sui in corda vestra (Galat. IV). Et iterum: Qui
Spiritum Christi non habet (Rom. VIII). Et hic dicimus, quod Christus
dicit: Mittam cum ad vos. Quomodo autem eum mitteret, nisi daret? Et
quomodo daret, nisi suus esset? Quare dicimus, quod utriusque est, et ab
utroque procedit. Nec tamen aliud addimus, quia nihil oppositum. Sic
enim accipitur aliud: et apud Paulum: Si quis vobis aliud
evangelizaverit, anathema sit (Galat. I). De meo accipiet, etc. Hinc
vult haereticus habere quod Spiritus sanctus minor sit Filio, quia
accipiens minor est dante: quod determinatur per hoc quod dicitur de
meo, hoc est a Patre, a quo et Filius. Unde potius patet ipsum esse
aequalem, quam inferiorem.
|
|