CAPITULUM 97

Modicum, et jam non videbitis me, etc. Si hoc modicum ad totum tempus hujus vitae refertur, quomodo hoc dicit, quod non videbunt eum, cum multi fidelium, quibus hoc dicit post ascensionem eum viderint, ut Paulus, et Stephanus, et alii: hoc autem uno verbo determinatur, quia non viderunt eum ulterius mortalem. Usque modo non petivistis quidquam in nomine meo, etc. Nihil petierant apostoli in nomine Domini, vel in nomine Jesu credentes diligendo, quod in hoc nomine Jesus significatur, vel in nomine, hoc est in illa puriore notitia et firmiore cognitione, quam postea abjectis imaginationibus delusoriis habituri erant, misso Spiritu sancto. Prius enim erant animales, et quasi veteres, quibus importune novum vinum crederetur. Sunt autem imaginariae corporum similitudines, quando secundum aliquam formam corporum, ut velut radius solis penetrat aera, sic Deus putetur penetrare universa. Vel, sicut aqua omnes cavernas et poros spongiae implet, sic ipse existimetur implere omnia, secundum quod ipse partes haberet et majus et minus reciperet. Ad hoc ergo, quod Deus pure videatur, oportet omnes hujusmodi imaginationes expellere, et transcendere, et ipsum Deum in se non imaginaria cogitatione, sed pura intelligentia contemplari. Quae tamen hic habita umbra quaedam est respectu illius visionis futurae quando Deum immediate videbimus sicuti est. Nunc enim videmus per speculum in aenigmate; tunc autem videbimus facie ad faciem (I Cor. XII). Non tamen dico quin cognitio de Deo hic habita surgat de visibilibus istis. Per visibilia enim invisibilia conspiciuntur (Rom. I), sed hoc dico quod nulla forma rerum visibilium Deo attribuenda est. In tali ergo notitia petens, quod est in nomine illius petere, nullus repelli potest. Si enim petens solum, quod ad salutem sibi est, petit, nec fallitur in tali petitione: Spiritualis enim omnia dijudicat, et a nemine judicatur (I Cor. II). Fuit autem petitio haec quandoque affectu, quandoque et voce.