LIBER SEXTUS

ALLEGORIAE IN EPISTOLAM PAULI AD ROMANOS.


CAPUT 1

Omnia fecit Deus in pondere, et numero et mensura (Sap. XI). Pondus secundum ordinem attenditur. Ordo secundum duo, scilicet locum et tempus intelligitur. Omnia ergo fecit Deus in pondere, id est ubi et quando oportuit. Omnia fecit in numero, id est tot quot oportuit. Omnia fecit in mensura, id est quanta, et quandiu oportuit. Mensura enim intelligitur et secundum quantitatem magnitudinis et temporis.

(ROM. I.) De Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, etc. Christus est duo, scilicet substantia humana et substantia divina, quorum neutrum est alterum: ergo nec homo est Deus; nec Deus est homo? Solutio. In prima propositione agitur de naturis; in conclusione de persona, et ideo non est argumentum. Sicut annulus secundum quod est aurum, est opus naturae: in quantum annulus, opus artificis, nec tamen opus naturae est opus opificis. Vel Christus aequalis est Patri secundum quod Deus, et minor Patre secundum quod homo: ergo eidem aequalis et minor eodem.

Ex resurrectione mortuorum, etc. Hieronymus: Hominem, quem assumpsit, nunquam deposuit: ergo Christus eodem modo fuit homo in morte, quo et ante mortem: sed ante mortem fuit homo constans ex corpore et anima: ergo in morte fuit homo constans ex corpore et anima. Sed anima in morte fuit superata a carne: ergo nihil constabat ex illis duobus. Solutio. Christus in morte eodem modo fuit homo, quo et ante: sed non omni eodem modo. In morte homo fuit, quia naturam humanam, scilicet corpus et animam sibi unitam habuit, licet anima a carne tunc separata fuit, quia Verbum a neutro separatum fuit. Ante mortem vero non hac sola ratione homo fuit, sed sicut Petrus et Paulus, scilicet constans ex corpore et anima. Si ergo quaeratur utrum Christus in morte homo fuit, sic responde: Tunc fuit homo, id est habens naturam humanam unitam, verum est. Si autem dicatur, homo, id est constans ex anima et carne, falsum est; nec tunc fuit mortalis, vel immortalis, sed potius mortuus.

Item si anima vinculum fuit inter carnem et Deitatem, quomodo illa recedente a carne, Divinitas carni unita fuit. Solutio. Sicut duo, tertio mediante, sociantur in dilectione, quo tamen discedente illi remanent.

Justitia Dei in eo revelatur ex fide in fidem. Fides dicitur eo quod operibus adimpleatur. Non enim fidei obedit, qui fidei operibus contradicit. Quia cum cognovissent Deum, etc. Triplex est cognitio: alia fidem praecedens, de qua dicitur: Ex auditu est fides (Rom. X): haec est enim verborum intelligentia. Alia est fidem subsequens: haec est mysteriorum intelligentia. De qua scriptum est: Nisi credideritis, non intelligetis (Isa. VII). Alia est fidem expellens, quae erit in futuro. De qua dicit Apostolus: Tunc cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor. XIII).

Mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei. Gloria est optime, et summe, et late patens fama.

Propterea tradidit illos Deus, etc., mercedem erroris recipientes. Illis, qui dicunt, quod omnis poena sit a Deo, sic objicitur: Omne peccatum corrumpit, laedit, et punit naturam: ergo inquantum est peccatum, punit; et inquantum punit, est poena; et inquantum poena, est a Deo, ut dicunt: ergo omne peccatum, inquantum est, a Deo habet esse: quod non est verum. Sicut enim Deus malum non operatur, scilicet malum actum, nec malam voluntatem (haec enim sunt opera hominum), sic nec malum operanti cooperatur. Si enim, aliquo peccante, Deus illum actum operaretur, qui est malus, quomodo peccanti non cooperaretur? Non est concedendum quod peccatum sit aliquid; quod sit a Deo; nec actus malus, nec mala voluntas est a Deo. Hoc autem: Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I), de naturalibus intelligendum est.

Poena aliquando dicitur materia ipsa in qua punitur quis, ut ignis; aliquando actio punientis; aliquando dolor patientis.

In similitudinem imaginis hominis, dicit Augustinus, sine impietate adoratur terra, id est humanitas Christi. Nunquid igitur concedendum simpliciter quod creatura adoratur, cum ipsa sit creatura? Solutio. Haec creatura adoratur: non est tamen concedendum quod creatura adoretur. Non enim homo quia homo, sed quia homo Deus adoratur. Item crucem Christi adoramus: quomodo ergo non creaturam? Solutio. Crucem, id est cruci affixum adoramus. Ut etiam crucis mysterium in majore reverentia habeatur, genua flectimus ante crucem.

Qui cum justitiam Dei cognovissent etc. Justitia est voluntas reddendi unicuique quod suum est. Istud suum non ad accipientem, sed ad reddentem referendum est, secundum quosdam: quod nobis non placet. Secundum Justinianum. Justitia est constans, ac perpetua voluntas, unicuique jus suum tribuens. Justitia Dei est ordinatio Dei, qua tali peccato talis debetur poena; et tali merito, tale debetur praemium. Justitia Dei dicitur gratia, qua gratis justificat impium: et hac Deus non est justus, sed apparet. Justitia Dei dicitur essentia Dei, quae est ipse Deus.

Non intellexerunt, quod qui talia agunt, digni sunt morte. Non intelligere aliquando dicitur ignorare; aliquando in memoria non habere; aliquando quod in memoria est, opere non implere; aliquando non approbare, eodem modo et nescire.

Est mors animae, scilicet peccatum; est mors corporis, scilicet separatio animae ab eo; est mors aeterna.

Est vita animae, scilicet justitia; est vita corporis, scilicet anima; est vita aeterna.

Aliud est debitum praelationis; aliud est charitatis.

Sed etiam qui consentiunt facientibus. Peccato consentit, qui peccatum vel non impedit cum debeat et possit; vel qui factum non corrigit, cum debeat et possit.

Par pro communi accipitur, ut erit par gaudium in dispari claritate.