CAPUT 10

(ROM. X.) Voluntas quidem cordis mei sit pro illis in salutem. Voluntas quandoque accipitur pro affectu sensualitatis: ad cujus differentiam dicitur voluntas cordis, vel rationis. Ille in Spiritum sanctum peccat, qui Spiritui sancto invidet, eo quod per hunc sive per illum bona operetur. Unde injustum est, quod Deus alicui tali dimittat peccatum hujusmodi. Quod autem injustum est, Deus facere non potest. Aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. Zelus bonus vel Dei est fervor mentis quo quis propter Deum putat aliquid faciendum esse, vel dimittendum, qui aliquando est cum scientia, aliquando sine scientia; scientia hic vocatur cognitio fidei. Facilius veniam consequuntur, qui ignorantes peccant, quam scientes. Unde Apostolus: Misericordiam Dei consecutus sum quia ignoranter feci (I Tim. I); et istud, quia, sancti causative legunt. Ubi tamen non causa efficiens, sed accessum praebens notatur. Finis enim legis Christus. Est finis consumptionis, ut panis finitus, id est consumptus; et est finis consummationis, ut tela finita, id est consummata. Christus est finis legis consummans. Lex et prophetae usque ad Joannem (Luc. XVI), id est usque ad gratiam; qua superveniente lex ultra non est tenenda.

Omni credenti ad justitiam. Est qui credit non ad justitiam; qui scilicet habet fidem per dilectionem non operantem, et ideo per fidem non justificatur.

Vivet in ea, id est victum habebit in ea, juxta illud: Si hoc feceritis, bona terrae comedetis (Isa. I).

Hoc est verbum fidei, quod praedicamus, etc. Verbum praedicationis adeo est rationi consentaneum, ut cum ei praedicatur, statim ei acquiescit et consentit, quia nihil adeo appetit, sicut cui nihil aliud sufficit in mundo; unde cum illud quod summe appetit, audit, aut omnino caeca est et expers rationis, aut illi consentit.

Quicunaue invocaverit nomen Domini, salvus erit. Non omnis qui vocat, invocat. Vocatio enim exterior sonus est verborum, de qua dicitur: Non omnis, qui dicit mihi, Domine, Domine (Matth. VII), etc. Invocatio vero interior est clamor, id est devotio animi ad Deum pro iis, quae petenda sunt, suspirantis; de qua Moysi dicitur: Quid clamas ad me? (Exod. XIV). Quam speciosi pedes, etc. In pedibus quandoque actiones, quandoque affectiones intelliguntur, ut pedes eorum pedes recti (Ezech. I). Quandoque ponuntur pro verbo praedicationis, ut subjecit gentes sub pedibus (Psal. XLVI).

Evengelizantium pacem, id est reconciliationem inter Deum et homines.

Sed non omnes obediunt Evangelio. Quidam omnino fidem respuunt, ut Judaei et infideles. Quidam ore tantum obediunt. Quidam et ore, et opere, et non corde, ut hypocritae; et hi omnes non obediunt Evangelio; sed soli illi qui quod corde credunt, ore confitentur et opere implent.

Quis credit auditui nostro? Deus duobus modis interius loquitur animae fideli: vel cognitionem veritatis revelando; vel amorem virtutis inspirando.

Quis nunc impossibilitatem, nunc difficultatem, nunc raritatem notat? Auditus exterior multis est causa fidei, non tamen efficiens, sed accessum praebens. Neque enim qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III). Quod ab apostolis praedicatur verbum est Christi, quia ab ore ejus prolatum, vel verbum Christi est quod intus in corde ipse revelat.

In omnem terram, etc. Haec auctoritas incoepit a Judaeis impleri tempore apostolorum. Volunt quidam, quod principes Judaeorum cognoverunt Christum esse Dei Filium, non tamen huic cognitioni propter invidiam acquiescere poterant; sed scienter, et contra conscientiam eum impugnabant. Aliis videtur, quod cognoverunt eum esse virum justum, et in lege promissum; sed non Dei Filium. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II),

Isaias audet, et dicit. Audax dicitur, qui audet audenda et non audenda, et sic in malo ponitur. Quandoque audacia ponitur pro fiducia animi, quae virtus est qua poena injuste comminata non timetur.

Palam apparui iis, qui me non interrogabant. Apparet qui subito et insperato venit.

Tota die expandi manus meas, etc. Cum totum pro omni parte ponitur, hoc nomen totum cum nomine totius non debet poni, ut si dicatur, tota die fecit; hic non pars diei, sed totius debet intelligi, saepe tamen sic loquimur, tota die exspecto te. Ubi tamen non totus dies, sed magna pars diei intelligitur.

Ille manus expandit, qui beneficia largitur, quod Dominus fecit Judaeis tota die, id est omni tempore gratiae.