|
(ROM. XI.) Non repulit Deus plebem suam quam praescivit. Sicut duplex
est vocatio, sic duplex est praescientia, scilicet generalis, quae est
omnium; et specialis, quae tantum est bonorum.
Altaria tua suffoderunt; et ego relictus sum solus (III Reg. XIX), de
illis altaribus intelligendum est, quae fideles sibi aedificaverant; non
audentes ire Hierosolymam propter reges idololatras post divisionem
regni.
Dedit illis spiritum compunctionis. Tunc anima terram australem,
scilicet arentem, possidet, cum in ea sol justitiae praesentia sui
humorem peccatorum exsiccat. Additur irriguum inferius, et irriguum
superius (Josue XV); cum gemina compunctio datur et ex recordatione
peccatorum, et pro desiderio patriae. Mala compunctio est invidia, quae
est tormentum. Quo majus Siculi non invenere tyranni, quae est noverca
alienae felicitatis.
Fiat mensa eorum, etc. Sicut in mensa corporaliter; sic in Scriptura
spiritualiter reficimur, ubi diversa fercula apponuntur.
In scandalum. Scandalum nunc offensam, nunc ruinam, nunc rixam
significat.
Quod si delibatio sancta est, et massa. Delibatio est parva alicujus rei
degustatio ad experimentum totius massae. Massa est ipsum genus; radix,
patres; rami, filii; oliva, Judaei; oleaster, gentilitas; pinguedo,
apostoli. Est itaque massa sacrata, et si non secundum se tota, tamen
secundum electionem, et rami sancti licet non omnes.
Contra naturam insertus es. Naturam definire difficile est, periculosae
enim sunt definitiones, ut ait quidam: Quidquid est praeter peccatum,
aut est opus Dei operantis sine natura, aut opus naturae cooperantis
Deo, aut artificis imitantis naturam. Item alia Deus operatur secundum
naturam, alia supra naturam, nihil contra naturam. Potentia enim Dei
tanta est ut de natura qualibet sine ea facere possit, quidquid sibi
placet.
Ut non sitis vobis ipsis sapientes. Sapiens sibi dicitur qui sapientiam,
quam habet, a se esse credit, vel pro merito suo sibi datam, vel qui
data sibi sapientia abutitur qui se extollit, et alios despicit ox
consideratione sapientiae suae.
Donec plenitudo gentium intraret. Donec causa est, et terminus, id est
causative ponitur, ut hic: non feci hoc donec tu fecisti illud, quasi
factum tuum causa fuit facti mei; et finaliter ut hic: Exspectabo te
donec venias.
Plenitudo, multitudinem, non universitatem hic significat.
Secundum Evangelium quidem inimici propter vos; et charissimi secundum
electionem, propter patres. Non est intelligendum quod iidem sint
inimici et charissimi. Relatio enim non ad easdem personas, licet ad
eumdem populum refertur; ut: Mulier, quae damnavit, salvavit. Et illud:
Qui super te pedibus ambulavit, qui te in deserto de petra produxit. Hic
non aquae substantiam, sed naturam demonstrat. Sic omnes electi a Domino
diliguntur sic et ego omnes qui me diligunt, licet non omnes noverim;
sic et Apostolus omnes electos diligebat.
Sine poenitentia enim sunt dona, et vocatio Dei. Poenitentia ponitur pro
mutatione; quia quod prius fecimus et fecisse poenitet, poenitentia
mutamus, ut hic: Poenitet me fecisse hominem (Gen. VI); id est mutabo
opus quod feci, propter malitiam hominum. Augustinus dicit, quod Deus
mutat sententiam, et non consilium. Sententiam vocat poenam, et
vindictam pro culpa nobis debitam: consilium appellat aeternam
dispositionem.
O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Ubi figere non
valemus oculum rationis, figamus oculum admirationis, et oculum fidei.
Aliud est aliquid solvere ad dubitationem tollendam, et aliud ad
profunditatis comprehensionem. Altitudo sublimitatem notat et
profunditatem. Profunditas ab aeterno, sublimitas extenditur in
aeternum.
Judicia vocat aeternam dispositionem. Vias, operationes.
In saecula saeculorum. Saeculum dicitur a sequendo; quia unum sequitur
post aliud. Saeculum saeculorum dicitur aeternitas; quia ipsa sequitur
omnia saecula, et ipsam nullum. Amen, adverbium est optandi vel
confirmandi.
|
|