|
(ROM. XIII.) Non est potestas nisi a Deo. Voluntatem peccandi habemus a
nobis; potestatem autem a Deo, quod sic intelligendum est, id est id quo
voluntatem ad effectum ducimus, scilicet membra et vim membrorum a Deo
habemus. Dicunt quidam, quod potestas peccandi non est pars liberi
arbitrii, cum in angelis non sit vel in Deo. Hi dicunt, quod in
daemonibus non est liberum arbitrium. Aliis aliter videtur. Sunt autem
liberi arbitrii partes, posse dimittere malum, et posse facere bonum.
Unde diabolus, quia non potest dimittere malum, nec facere bonum, non
habet secundum eos liberum arbitrium.
Est autem potestas ordinatio a Deo disposita in genere humano, qua alii
aliis praeesse habent. Exiguntur autem quatuor ad esse potestatis:
institutio, materia, ordo et terminus. Institutionem debet a Deo habere,
vel ab humano jure, aliter praelatio non est potestas, sed violentia.
Materiam habere debet in subjectis, bonos defendendo, malos puniendo.
Ordinem, id est justitiae aequalitatem, ut ab ea non recedat, sed ejus
amore potestatem exerceat. Terminum habere debet, ne ultra extendatur
quam debet, quod alieni juris est non invadat. Cum ergo aliquis
praelatus a justitia recedit, non est ei obediendum, sed resistendum,
non ei malum inferendo, sed ne malum perficiat, impediendo. In iis enim
quae ad potestatem pertinent, obedientiam ei debemus; non in iis, quae
ad tyrannidem.
Cui tributum, tributum, etc. Tributum a tribunis dicitur, id est quod a
subjectis tribunis solvebatur. Vectigal, quod de vectis, id est mercibus
deportandis solvebatur.
Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Debitum dilectionis
ab omni solvit debito, a quo tamen nemo absolvi potest. Sic semper
reddatur ut semper debeatur, et sic debeatur ut reddatur.
Charitas secundum Augustinum est motus rationabilis voluntatis in Deum
propter Deum, et in proximum propter Deum. Deus non est motus mentis;
ergo charitas est, quae non est Deus? Videtur Augustinus velle, quod
omnes aequali affectu diligendi sunt, sed non pari effectu. Cui
contrarium videtur, quod dicit Hieronymus. Post omnium Patrem Deum,
carnis quoque diligatur pater. Item hinc sic objicitur: nonne magis
diligendus est, qui magis Deo placet? sed ecce alius est melior patre
meo, et sic teneor eum magis diligere quam patrem meum. Solutio. Quod
Augustinus dicit, sic intellige, omnes pari affectu sunt diligendi, id
est communi, sed non aequali. Quod autem alibi dicit: Tantum fratres
diligamus quantum nos, id est tantum bonum eis optemus, et si non tanto
affectu, vel quantum est similitudinis, non quantitatis. Item secundae
objectioni sic potest responderi: Contingit aliquando quod aliquem
tenemur diligere plus effectu, alio meliore illo, quem diligere possumus
ordinate majore affectu. Illos enim diligere plus effectu tenemur,
quorum cura nobis commissa est. Simili modo patrem meum effectu plus
teneor diligere quam alium, licet melior sit.
Qui diligit proximum legem implevit. Perfectus est, qui in lingua seu
verbo non offendit (Jacob. III); non tamen ideo perfectus, quia in
lingua non offendit, sed in cumulo perfectionis superponitur in lingua
non offendere: sicut dicimus, quod senex est, qui centesimum agit annum;
hanc tamen senectutem non contulit centesimus annus, sed ex
praecedentibus accrevit; et sicut de illo, qui plura habet castra,
dicimus, quod dives esset, si haberet adhuc illud; non tamen propter
illud, nisi haberet et alia, dives esset.
Dicunt quidam, quod majus bonum est non offendere in lingua quam non
committere homicidium. Quibus sic opponitur: Duorum si alterum altero
magis est appetendum, contrarium ejus contrario alterius magis est
fugiendum, unde si homicidium committere magis est fugiendum; quam
lingua offendere, homicidium non committere magis est appetendum quam in
lingua non offendere. Ut sanum esse magis est appetendum, quam velocem
esse; ergo aegrum esse magis est fugiendum quam tardum. Item majoris
meriti est diligere Deum, quam inimicum: non tamen majoris offensae non
diligere inimicum, quam non diligere Deum juxta quorumdam
argumentationem.
Quaeritur, an dilectio Dei possit haberi sine dilectione proximi, quod
sic volunt ita probare. Si nemo esset praeter unum, posset Deum diligere
ita quod non diligeret proximum, sicut Adam antequam Eva esset Deum
dilexit; nondum tamen proximum, cum nemo adhuc esset praeter ipsum,
Solutio. Positiva et falsa est locutio ista, dilectio Dei potest haberi
sine dilectione proximi. Ponit enim esse proximum, et sine dilectione
ejus dilectionem Dei haberi posse. Dilectio Dei quasi forma est
dilectionis proximi, et causa: dilectio proximi quasi materia est
dilectionis Dei. Dilectio Dei occulta; dilectio proximi exterius
apparet, et in ipsa Dei dilectio declaratur, ideo dicit Apostolus, quod
dilectio proximi plenitudo est legis.
Diliges proximum sicut teipsum, id est ad hoc, ad quod diligis teipsum
cum te bene diligis, id est in Deo et propter Deum.
Secundum Augustinum, Deum diligere toto corde, id est eum diligere toto
intellectu; tota anima, id est tota voluntate; tota mente, id est tota
memoria. Ut omnes cogitationes, totam vitam et totam memoriam in illum
conferas, a quo habes ea quae confers. Unde constat hoc praeceptum in
hac vita omni modo non posse impleri. Unde ipse dicit: Cum adhuc aliquid
est carnalis concupiscentiae, non omni modo ex tota anima diligitur
Deus. Unde consequenter quaerit sic: cur ergo praecipitur ista perfectio
homini, cum in hac vita eam nemo habeat? Quam quaestionem sic solvit,
quia non recte curritur si quo currendum est, nesciatur. Ex parte enim
diligimus sicut ex parte cognoscimus. Nec tamen de jugo hujus praecepti,
quasi de onere importabili possumus conqueri, cum ejus impletio non
exigatur ab hominibus gratiae.
Dicunt quidam, quod praeceptum Decalogi quodlibet est de illis sine
quibus non est salus; sed istud est unum de illis; sine ergo ejus
impletione non est salus? Solutio. Certum est, quod salus est ex sola
gratia Christi, et vel illud non est de illis, vel sine aliquo illorum
est salus. Item objiciunt sic nobis. Impletio cujuslibet praecepti habet
meritum; igitur hoc praeceptum in futuro habebit meritum cum ibi et non
hic impleatur. Solutio. In quantum diligimus, hoc praeceptum servamus,
et servando meremur; implere illud pertinet ad praemium, et potius est
felicitatis quam virtutis. Item dicunt, quod condignum praemium
impletione praecepti hujus nemo potest in praesenti mereri. Nos autem
hoc falsum dicimus. Scriptum est de Abraham: Credidit Abraham Deo, et
reputatum est ad justitiam (Gen. XV). Sic sancti per charitatem, qua
Deum praediligunt, merentur Deum, et sic praemium condignum impletione
praecepti praedicti. Ipsi dicunt, quod hoc praeceptum in praesenti
potest impleri. Augustinus dicit, quod non potest. Unde quaerit, quare
ergo praecipitur; et solvit non ut illi, sed aliter. Quod autem
objiciunt: Clamavi in toto corde meo; et exquisivi te in corde meo
(Psal. CXVIII). Nunquid si ad tempus ideo omni tempore, qua dignus
salute? vel si Propheta ideo omnis homo, qui dignus vita, sic clamavit
vel clamat? Magister Acardus sic exposuit: Clamavi in toto corde meo. Id
est in quantum est meum; in quantum enim concupiscentia illud possidet,
non est meum. Sic exponunt, Deum ex toto corde diligit, qui totum
intellectum suum in illum convertit. Tota anima, qui voluntatem suam Dei
voluntati per omnia supponit; tota mente, qui totum, quod se fecisse
meminit, ad honorem Dei convertit. Nonne justus saepe vana cogitat,
quomodo tunc ergo Deum ex toto corde diligit? vel quomodo tunc dignus
salute, cum secundum horum opinionem nemo dignus vita aeterna, qui non
implet hoc praeceptum?
Nox praecessit. Nox quandoque aeris obscuritas dicitur ex absentia
solis, aliquando adversitas, aliquando peccatum, aliquando omne tempus
ab Adam usque ad Christum, aliquandoque omne tempus dicitur nox respectu
claritatis futurae.
Induamur arma lucis. Arma lucis sunt virtutes.
Non in comessationibus. Comessatio dicitur a comis, id est vicis, quod
in illis coepulari solebant; et edendo, vel quasi mensae collata quam
multa mala comitantur.
Et ebrietatibus. Ebrietas, qua inebriatus est Joseph cum fratibus suis
(Gen. XLIII), non fuit superfluitatis, sed abundantiae, ut dicit
Augustinus: sicut terra dicitur inebriata, id est sufficienter irrigata.
Non in cubilibus. Cubilia a foedis cupiditatibus dicuntur proprie
ferarum, inde propter fetorem libidinis lecti luxuriosorum appellantur
tali nomine.
Et impudicitiis. Impudicitia, id est inverecundia, et ponitur pro
incontinentia.
Non in contentione, et aemulatione. Aemulatio ponitur pro invidia.
Sed induimini Dominum Jesum. Illi induunt Christum, qui nec amore nec
timore, ubi periculum imminet justitiae, abscondunt veritatem.
|
|