CAPUT 15

(ROM. XV.) Dico autem gentes super misericordia honorare Deum. Gentes dicit Apostolus honorare Deum super misericordia, quia major et manifestior gratia Dei exhibita est gentibus. Nec hoc dicit, quin Judaei facere idem debeant. Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes. Jesse, radix; David, arbor; Maria, ramus; Christus, flos. Vel radix Jesse, Christus dicitur.

Ut abundetis in spe, et virtute Spiritus sancti. Charitas quadam praerogativa dicitur virtus Spiritus sancti, quasi mater aliarum virtutum.

Sanctificans Evangelium Dei. Evangelium quantum in ipsis est contaminant, qui bona quae praedicant, exemplo malae vitae contemptibilia reddunt. Unde Gregorius: Cujus vita despicitur, restat ut ejus praedicatio contemnatur. Sanctificatur Evangelium in reddenda ratione eorum, quae docet, et exemplo vitae. In primis gratia miraculorum fuit necessaria cum his. Per Christum gratias referimus Patri: sine enim ipso digni non sumus etiam Deum laudare.

Signorum, et prodigiorum. Prodigium quasi porro digium dicitur.

Si vobis primum ex parte fruitus fuero. Frui est cum delectatione uti.

Et assignavero eis fructum hunc. Eleemosyna dicitur fructus, quia et in praesenti gratiam majorem fructificat et in futuro retributionem.

Adjuvetis me in orationibus vestris, etc. Quod merita unius non possunt, multorum possunt, et multorum preces impossibile est ut non impetrent, id est valde difficile. Sic quandoque accipitur impossibile. Unde Tullius: Sola amicitia, inquit, res est, quae res impossibiles ad possibilem redigit facultatem.

Apostolus artis erat scenofactoriae: scena tabernaculum, vel obumbratio dicitur. Faciebat ergo papiliones, vel tabernacula et vendebat, et inde vivebat; et dicitur quod noctem in tres partes divisit: in prima parte dormiebat; in secunda orabat; in tertia laborabat, per diem tantum praedicationi vacabat.

(ROM. XVI.) Ut observetis eos, qui dissensiones, etc, Observare in bona et in mala significatione accipitur. In bona ut hic: Observa Sabbatum; in mala, ut ipsi observabant, id est insidiabantur.

Praeter doctrinam. Praeter pro contra ponitur. Per dulces sermones seducunt. Adulator blandus est inimicus, veritas malis et imperitis amara est. Unde Apostolus: Inimicus factus sum vobis, verum dicens vobis (Galat. IV). Et Comicus:

Obsequium amicos, veritas odium parit. (TERENT. Andr. I, I, 41.)

et ita inimicos.

Volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo. Sapiens est in bono, qui bene utitur sapientia sibi data: haeretici falsitatem specie veritatis obumbrant. Simplices sunt in malo, qui nec malum pro malo reddunt: sic se habent quasi nihil sciant. Duplices in malo, qui malum pro malo reddunt, qui de uno malo duo faciunt.