|
(ROM. II.) Secundum opera eorum. Istud, secundum, ad duo refertur, et ad
quantitatem, et qualitatem. Quantitas in duobus consideratur scilicet in
magnitudine, et multitudine. Qualitas simili modo in duobus, in
qualitate operis et in qualitate facientis. Opera, quae ex qualitate sui
sunt mala, quacunque intentione fiant, nocent facienti. Qui autem bona
non bona intentione facit, non peccat qui ea facit, sed quia non bene ea
facit: et forsitan plus peccaret si ea non faceret.
Fit aliquando comparatio rei ad rem secundum substantiam, ut cum
dicitur: Homo melior est omni alia creatura. Aliquando fit comparatio
secundum extrinsecam causam, ut ubi Dominus vineae operarios undecimae
horae comparavit et pares fecit operariis illis, qui primo mane venerant
(Matth. XX): utrisque reddidit denarium; utrisque justitiam servavit,
non secundum quantitatem laboris, sed secundum aequitatem conventionis.
Aeternus judex cum omnibus fecit conventionem. Mortaliter peccantibus
promisit aeternum supplicium; propter Deum bona operantibus aeternum
praemium. Nemo conqueratur si secundum aequitatem conventionis unicuique
reddatur.
Fortitudo est considerata susceptio periculorum cum perseverantia.
His quidem, qui secundum patientiam boni operis, etc. Quidam sunt
patientes in bono, quidam in malo. Quidam impatientes in bono, quidam
impatientes in malo. Patientes in bono sunt, qui in bono perseverant,
qui a bono flecti non possunt. Patientes in malo, sunt obstinati in
malo. Impatientes in bono sunt, qui facile a bono recedunt, vel cum
murmure aliquod bonum faciunt. Impatientes in malo sunt, qui cito
resipiscunt, vel qui delinquentes cum quadam impatientia, et supra modum
corripiunt.
His autem, qui sunt ex contentione. Contentio alia venialis, ut illa
discipulorum; alia est inquisitionis, quae fit causa inquirendae
veritatis; alia damnabilis est, ut illa, de qua loquitur Apostolus, quae
est impugnatio veritatis ver confidentiam clamoris (I Tim.).
Alii veritati non acquiescunt prae amoris magnitudine, ut Petrus, qui
Dominum moriturum credere non potuit (Marc. VIII); alii ex invidia, et
mentis excaecatione, ut ii de quibus loquitur hic Apostolus.
Non enim auditores legis justi sunt, etc, Auditores legis dicuntur, qui
legem habent, nec eam etiam secundum litteram observant. Auditores etiam
legis dicuntur, qui eam secundum litteram observant, nec aliud in ea
attendunt. Item dicitur opus legis, quod ipsa secundum litterae
superficiem docet facere. Opus etiam legis dicitur illud, propter quod
instituta est, hoc est opus fidei: quod opus legis quicunque faciunt
justificantur. Hic est finis legis in Christum credere, et ei per
dilectionem adhaerere.
Gentes naturaliter, ea quae legis sunt, faciunt, id est non adjuti per
legem, sed sola naturali ratione reformata per gratiam. Istud ergo
naturaliter, legem et non gratiam excludit. Hoc est gentes sine lege,
sed non sine gratia, legis opus faciunt.
Testimonium reddente illis conscientia. Conscientia nunc de bono, nunc
de malo dicitur. Et dicitur mala conscientia, quia amara, quia remordet:
sicut poena est mala, quia gravis; nec ubi non est scientia, nec
conscientia.
Et nosti voluntatem ejus. Nota quod voluntas Dei quandoque est ad rem et
ad actum rei, ut in bonis quae sunt: quandoque ad rem et non ad actum
rei, ut cum dicitur, Deus vult salutem omnium hominum. Dicunt quidam,
quod Deus vult, id est permittit mala fieri. Sed nonne mala fieri
prohibet Deus? Quomodo ergo permittit quod prohibet? Solutio. Cum
dicitur, Deus permittit mala fieri, sensus est, id est non impedit quin
fiant. Si autem dicatur, permittit mala fieri, id est concedit, non est
verum. Videtur quibusdam, quod non sit concedendum quod Deus velit
hominem peccare, vel inobedientem esse sibi, vel esse contrarium suae
voluntati: quae omnia nonnulli concedunt.
Habentem formam scientiae, id est plenitudinem, vel formam, non rem;
imaginem, non veritatem. Sacrilegium facis. Sacrilegium est violatio rei
sacrae, ut templi sive materialis, sive spiritualis, et omnino eorum
quae ad cultum Dei pertinent.
Circumcisio quidem prodest, etc. Triplex est circumcisio: prima carnis,
secunda cordis, tertia carnis et cordis. Prima habuit statum suum
tempore legis; secunda in tempore gratiae; tertia in futuro. Prima fuit
signum secundae, et secunda tertiae. Cum ergo de circumcisione carnis
fiat sermo cum dicitur, circumsicio prodest, etc. Quaeritur quid hoc ad
praesentem statum pertineat, quem hi habebant, quibus scribebat,
Apostolus? Solutio. Multum; quia adhuc de priori statu Judaei ad fidem
conversi gloriabantur. Sicut autem: Si diligitis me, mandata mea servate
(Joan. XIV), non quod dilectio potest haberi sine mandatorum
observatione, sed quia ipsa est signum dilectionis, hoc dicitur: sic
quidam de circumcisione cordis intelligunt: haec autem circumcisio
prodest, etc.
|
|