|
(ROM. IV.) Merces non imputatur secundum gratiam. Non sic omne bonum,
quod agimus, attribuendum est gratiae, ut meritum liberi arbitrii
tollatur: qui error est Manichaeorum. Nec sic merito hominis, ut gratia
secludatur: in quo Pelagius errabat. Concedimus quidem totum esse ex
gratia, sed ex sola gratia, cum aliquid sit ex merito: sic tamen ut
illud idem sit ex gratia. Omne enim bonum meritum, quod est ex libero
arbitrio, est ex gratia; sed non quidquid est ex gratia, est etiam ex
hominis merito. Homo naturaliter vult bonum, sed sine gratiae effectu
caret: ut oculus potentiam videndi, quam habet naturaliter, non potest
exercere sine luce superveniente. Homo ex libero arbitrio potest bonum
et malum; sed liberum arbitrium est naturalis potentia; sed posse malum
est naturalis impotentia: quomodo ergo posse malum pertinet ad liberum
arbitrium? Quomodo idem potest esse effectus potentiae et impotentiae?
Dicunt quidam quod posse malum non pertinet ad liberum arbitrium.
Secundum quos sic describitur: Liberum arbitrium est discretio boni et
mali cum facultate faciendi bonum, et dimittendi malum. Nobis autem
videtur quod liberum arbitrium sit facultas discernendi, et eligendi, et
exsequendi. Hoc dico secundum primum statum: quae facultas per culpam
quantum ad exsecutionem penitus deleta est; quantum vero ad discretionem
et electionem multum diminuta.
Dicunt quidem quod tanta fuit efficacia circumcisionis in tempore legis,
quanta est nunc baptismi. Quibus sic objicitur: In Spiritu sancto
renascitur qui baptizatur, quod non credimus fieri in circumcisione.
Item in baptismo fit remissio omnium peccatorum: insuper datur virtus
bene operandi, et in bono proficiendi et in profectu perseverandi. In
circumcisione tantum fuit remissio omnium peccatorum; non ergo tantum
profuit, vel tantam habuit efficaciam, quantam habet baptismus. Illi
quibus omne peccatum dimittebatur, digni erant salute non solum pro eo,
quod habebant, sed potius pro eo quod habituri erant per gratiam
Christi. Reatus enim originalis peccati non sic dimittebatur, ut omnino
nullus esset, sed ut sustentaretur usque ad Christum.
Abraham dictus est prima via credendi, quia primum fides in eo enituit.
Legis impletionem impediebat praeceptorum ejus multiplicitas, magnaque
austeritas et parva utilitas. Impletionem Evangelii adjuvat praeceptorum
ejus brevitas, majorque suavitas, et maxima utilitas. Quid enim brevius:
Crede, et salvus eris? (Rom. X.) Quid suavius charitate? Quid utilius
summa beatitudine? Ante Deum pater ponitur, qui magis Deo quam sibi
filios generare quaerit.
|
|