|
(ROM. V.) Pacem habeamus ad Deum. Est pax in Deo, est ad Deum pax. Pax
in Deo erit in futuro, quando Deus erit omnia in omnibus; pax ad Deum
est in praesenti. Unde propheta. Pacem super pacem: quasi dicat, pacem
pro pace, sicut gratiam pro gratia.
Gloriamur in tribulationibus. Si caro vincit Spiritum, pro victoria cum
spiritu victo punietur et ipsa. Si spiritui cedit, cum eo pariter stola
immortalitatis, et corona gloriae remunerabitur. Quaeritur quomodo in
tribulationibus sit gloriandum, cum Dominus dicat: Pater, transfer a me
calicem istum (Luc. XXII). Solutio. Tribulatio tribus modis contingit:
ad poenam, ad correctionem, ad augmentum coronae. Item in tribulatione
tria consideranda sunt: amaritudo, causa et finis. Si igitur justitia
sit in causa, gloriandum est in poena, non pro poena, sed pro ejus causa
et fine.
Exercitium tribulationis dispositionem patientiae convertit in habitum
patientiae et sic tribulatio operatur patientiam, non dispositionem, sed
habitum:
Probatio vero spem. Probatio quandoque ponitur pro purgatione, ut ibi
Tanquam aurum iu fornace probavit, id est purgavit.
Spes est de futuro bono cum scientia boni [conscientia bona].
Diligitur amicus in Deo, id est quia est in Deo. Inimicus in Deum, id
est ad hoc ut habeat Deum.
Bonitas nostra nil aliud est nisi affectio mentis summae bonitati
adhaerentis.
Gratia Dei ad Spiritum sanctum referri solet, ideoque quod per solam et
meram gratiam Dei fit, saepe per Spiritum sanctum fieri dicitur.
Omne peccatum large potest dici impietas, eo quod a bonitate et pietate
discordat.
In quo omnes peccaverunt. Quaeritur quomodo omnes in Adam peccaverunt,
cum secundum animam, ad quam pertinet peccare, in eo non fuerunt?
Solutio. Quia secundum carnem in eo fuerunt, a qua anima trahit causam
peccati: ideo omnes in eo peccasse dicuntur. Omnium caro tota, sed non
tanta in Adam fuit, quae in se multiplicata est sine mutatione cibi vel
potus in tantam multitudinem.
Usque ad legem peccatum erat in mundo. Quaeritur quomodo per legem
regnum mortis destrui coepit. Lege enim data, regnum mortis videtur
auctum, quia lex subintravit, ut abundaret delictum. Solutio. Dicunt
quidam quod cognitione peccati, et timore poenae coepit destrui regnum
mortis per legem, vel in idololatria per legem destructum est.
Si Christus non est unus, vel aliquis homo, ut quidam dicunt, quomodo
dicit Apostolus in gratia unius hominis?
Originale peccatum secundum alios dicitur reatus peccati; secundum alios
ignorantia, et concupiscentia; secundum alios originalis injustitia;
secundum alios fomes peccati.
Si primi parentes non peccassent, parvuli eorum haberent justitiam
originalem per quam digni essent vita, cujus justitiae privatio dicitur
originale peccatum secundum magistrum Acardum.
Si non esset peccatum, anima in prima aetate haberet usum et exercitium
rationis, quia nullum esset ei impedimentum, alioquin brutis animalibus
inferiores nascerentur parvuli ut modo. Major enim vivacitas sensuum
viget in brutis animalibus aetatis illius quam in parvulis. Quod probat
utrumque natura inspecta.
In baptismate confertur originalis justitia, non illa quam haberent
parvuli, si non esset corruptio peccati; sed illa quae intelligitur in
participatione meritorum Christi. Privatio igitur illius primordialis
justitiae sic in baptismate tollitur; non sic ut ejus habitus
conferatur, sed sic ut non imputetur. Haec autem originalis justitia,
quae datur in sacramento regenerationis, tantum valet ad meritum,
quantum illa prima, et forsitan plus, quia nostri parvuli, qui decedunt
statim intrant ad gaudium.
Anima corruptionem habet ex corpore, quae sicut corpus ex Adam est. Unde
merito et peccatum dicitur anima habere ex Adam, quia ipsa corruptio
causa est quare anima sit subjecta peccato: et tali modo licet anima non
sit ex traduce, tamen trahit peccatum ex traduce. Dicunt quidam quod
originale peccatum in baptismo secundum solum aeternae damnationis
debitum dimittitur, et manet etiam post baptisma secundum culpam. Juxta
illud Apostoli: Jam non ego operor illud; sed quod habitat, in me
peccatum (Rom. XVII). Ecce Apostolus vocat hoc peccatum. Nobis autem
videtur, imo fere omnibus, quod non sit culpa, vel peccatum post
baptisma.
Christus meruit, id est aliquid prius non sibi debitum acquisivit, non
est verum. Christus meruit, id est opus virtutis dignum remuneratione
fecit, verum est. Sancti per tormenta quae patiuntur, merentur, licet
totum sit ex gratia: sicut per id quod diligunt et bona opera faciunt
merentur, licet et hoc totum sit ex gratia. Si igitur legatur quod solus
Christus meruit, sic intelligatur ut Deus solus est bonus, et solus Deus
facit mirabilia.
Christus libero arbitrio fecit quidquid fecit, licet non potuerit
peccare: non necessitate, hoc enim esset quasi ex coactione.
Est meritum, quo meremur, quod nondum habemus: est et meritum, quo
meremur retinere quod jam habemus,
Potest concedi quod Christus meruit immortalitatem, id est talem
obedientiam exhibuit, quae tali remuneratione digna fuit. Quaeritur
utrum Christus in omnibus operibus suis nobis aequaliter meruerit? Quod
videtur, quia omne opus quod fecit pari charitate fuit informatum, et
sic videtur, quod in nativitate tantum nobis meruit, quantum in
passione: ergo in nativitate redempti sumus, et sic ante mortem: quod
non est verum. Solutio. Licet charitas Christi in se non receperit
incrementum, recepit tamen in effectu. Unde dicitur Deus unum magis
diligere quam alium, propter majorem vel minorem effectum. Juxta hunc
modum potest dici, et verum est, quod plus nobis meruit in morte sua
quam in nativitate: et in morte ejus redempti sumus, et non in
nativitate.
Non est, justus quisquam, etc., ad majorem partem referendum est, et non
generaliter ad omnes.
Causativae dictiones quandoque notant causam, nunc consecutionem; nunc
alicujus occasionem.
Ubi abundavit delictum, etc. Istud, ubi, non ad personas, sed ad tempus
refertur. Noctem in suo cursu iter peragere (Sap. VIII), est peccatum in
mortali corpore regnare. Licet Judaeus et gentilis idem facerent
peccatum, plus tamen peccat Judaeus quam gentilis lege data, et monachus
quam laicus in eodem facto.
|
|