|
(ROM. VI.) Qui enim mortui sumus peccato, etc. Illi mortui sunt peccato,
in quibus peccatum est mortuum ut saltem non dominetur. Illi vivunt
peccato, in quibus regnat peccatum et dominatur.
In morte ipsius baptizati sumus. In morte, id est in fide mortis, vel in
efficacia mortis vel ad similitudinem mortis Christi baptizati estis.
Duobus modis quis baptizatur in Christo, scilicet vel sic, ut sit in
Christo ut bonus; vel sic, ut possit esse in Christo ut fictus.
Per gloriam Patris, id est potentiam resurrectionis, in qua Pater Filium
suum glorificans, ab eodem est glorificatus.
Corpus peccati universitatem vitiorum vocat quorum auctor diabolus est.
Vel in corpore peccati duo intelliguntur, natura et culpa: quod ergo in
corpore est ex peccato, jubet Apostolus destrui, non id quod ex natura.
Quando officio membrorum nostrorum fit aliquod malum, tunc membra nostra
sunt arma militantia iniquitati; quando officio eorum fit aliquod bonum
propter Deum, tunc membra nostra sunt arma justitiae militantia Deo.
Tunc fomes peccati dominatur nobis, vel diabolus, quando trahit nos ad
peccatum mortale.
Praeceptum est de his, sine quibus non est salus. Prohibitio de his, cum
quibus salus esse non potest. Permissio, vitae laxioris concessio.
Consilium, melioris vitae admonitio.
Juris ratio exigit ut juxta meriti quantitatem reddatur et praemium.
Mors autem Christi meritum est, pro quo debitores sumus. Huic autem
merito nil secundum quantitatem etiam moriendo reddere possumus. Nemo
ergo dicat, quod non plus debet quam possit. Quod ergo Deus minus debito
accipit gratia est sine qua nemo salvatur. Si quis enim tantum Deo
redderet, quantum debet, is gratia non indigeret. Non est enim
misericordia, ubi tantum redditur, quantum debetur.
|
|