CAPUT 7

(ROM. VII). Et vos mortificati estis legi, etc., potest dici, quod David in hoc legi vivebat, quod eam secundum litteram servare tenebatur; et in hoc mortuus erat legi, quod non quaerebat ex ea justificari. Item cum Christo erat per fidem et gratiam. Nondum tamen gratiae instituta et novae legis sacramenta servabat.

Ut fructificarent morti. Lex Moysi dicitur lex mortis propter transgressionem, quae causa est mortis, vel quia peccantes interficiebat.

Ut serviamus in novitate spiritus, ut non in vetustate litterae. In novitate spiritus servit, qui in iis servit, quae innovant hominem, et Christo conformem reddunt. In vetustate litterae servit, qui in iis servit, quae hominem veterem faciunt, et Adae conformem, qui legem secundum superficiem custodit.

Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum. Lex eo quod ligat, potest dici mandatum prohibens, et mandatum in iis quae praecipiuntur.

Non habitat in me, hoc est, in carne mea, bonum, etc. Talis et tanta est animae et corporis unio, ut quod unius est alteri attribuatur, ut sensualitas animae, et personalitas corpori. Velle, adjacet mihi dote naturae; sed perficere, non invenio dono gratiae.

Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem. Ratio naturalis in vita praesenti omnino exstingui non potest. Ipsa est enim aquila, quae superevolat; puer, qui caeteris periclitantibus pueris, non periclitatur. Homo legis legi Dei condelectatur magis secundum rationis approbationem, quam secundum amoris delectationem.

Lex peccati dicitur esse in membris, per quorum officium adimpletur, ut in oculis, per quos videtur quod concupiscimus, in lingua mentiendo.

Si quis mente servit legi Dei, et mente servus est Dei; et si idem carne servit legi peccati, carne est servus peccati. Cum ipse idem sit, qui sic et sic servit: videtur quod idem sit servus Dei, et peccati. Solutio. Si quis carne servit legi peccati, non ideo simpliciter servus est peccati. Ejus enim servus quis dicitur, cujus libenter facit voluntatem. In his ergo, qui partim diligunt Deum, partim mundum, videndum est quis amor in eis praeponderet, et secundum hoc judicandum est, cujus sint servi. Video aliam legem, etc. Tres sunt leges malae, lex membrorum, lex peccati, lex mortis. Lex enim spiritus vitae. Tres sunt leges bonae: Lex rationis, lex Moysi, lex spiritus vitae.

Qui secundum carnem sunt, iis ea, quae carnis sunt sapiunt, et ea, quae ad spiritum pertinent, sunt insipida. Verbum doctrinae et aedificationis est eis amarum: fabulas, rumores, verba dissolutionis gratanter amplectuntur.

Prudentia carnis mors est. Prudentia carnis est, quae postpositis iis, quae ad Deum pertinent, saecularia negotia sollicite agit. Sapientia carnis est, quae nihil nisi quod secundum solitum cursum naturae contingere solet, possibile credit.

Carni debemus providere necessaria, ne deficiat; et superflua resecare, ne saeviat: qui autem carni secundum voluptatem indulget, de jumento facit Deum suum.