|
(ROM. VIII.) Si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.
Hypocritae carnem carne mortificant, sancti spiritu carnem mortificant.
Horror amaritudinis mortis in Christo fuit major, quam in aliquo alio,
quia ipse perfecte praescivit quanta sit in morte amaritudo.
Non accepistis spiritum servitutis. Timor servilis cohibet manum a malo
opere timore poenae temporalis. Timor initialis cohibet a malo opere et
a mala voluntate timore gehennae. Timor filialis cohibet ab omni malo
amore justitiae. De timore initiali quaeritur utrum faciat servum, an
filium? Cum enim timore poenae cohibeat a malo, videtur esse servilis.
Item, cum bonus sit omnis, qui cohibet se a malo opere, et a mala
voluntate, videtur quod sit filialis. Omnis enim bonus est filius. Item
omnis homo aut est servus, aut filius. Solutio. Timor initialis potest
esse cum servili et cum filiali. Homo prius timet poenam temporalem, et
post etiam gehennam: tandem incipit amare bonum. Ille dicitur habere
timorem servilem, qui, timore poenae temporalis tantum, aliquid
criminale non committit. Item est aliquis, qui timet gehennam, et
diligit bonum, sed nondum perfecte.
Haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Nos haereditas Christi
sumus, et cohaeredes ejus. Haereditas, quia nos in aeternum possidebit.
Cohaeredes, quia regnum Patris cum ipso possidebimus.
Si tamen compatimur. Christo compati est ad similitudinem ejus pati in
carne, vel animo compungi ex memoria mortis ejus: vel inopias membrorum
ejus secundum facultatem relevare.
Non sunt condignae, etc. Quaeritur an aeterna beatitudo possit mereri?
Id quod est temporale, quomodo potest esse dignum eo quod est aeternum?
Solutio. Temporale meritum potest esse dignum, sed non condignum aeterno
praemio, quia plus dabitur in praemio quam fuerit in merito.
Fit quandoque comparatio rei ad rem secundum quod in ipsis est;
quandoque secundum aequitatem; quandoque secundum conventionem. Secundum
quod in ipsis est, ut cum equus equo, argentum argento. Secundum
aequitatem, ut cum quis pro ove suspenditur, secundum aequitatem
justitiae saecularis: et cum Deus aliquem punit aeternaliter pro peccato
unius momenti. Quae aequitas consistit, vel intelligitur non in
comparatione quantitatis culpae ad poenam, sed potius in consideratione
contemptus Dei et transgressionis divini mandati. Idem contingit in
remuneratione bonorum.
Comparatio est secundum conditionem, sive conventionem: ut cum pro
minimi laboris opere tibi marcam argenti promittam, et haec comparatio
in poena malorum, et remuneratione bonorum non inconvenienter adaptatur.
Conventionem enim omnibus Deus hanc proposuit. Si feceritis hoc, hoc
recipietis.
Omnis creatura ingemiscit, etc. Creatura ad Creatorem refertur. Unde non
inconvenienter creaturae nomine hoc loco omnes illi intelliguntur, qui
ad Creatorem suum per fidem, et dilectionem referuntur.
Christus moram facit, sed non tardat. Ille enim dicitur tardare, qui
ultra tempus debitam moram facit. Unde si moram fecerit, exspecta eum,
quia veniens veniet, et non tardabit (Habac. II). Vanitati enim creatura
subjecta est non volens. Creatura dolet se vanitati subjectam, quae
vellet immutabiliter adhaerere veritati. Magna est vanitas corporis; sed
multo major vanitas spiritus, qui per tot tentationes, et vagas
cogitationes fere semper evanescit.
Si creatura nolens, et dolens vanitati subjecta est: ergo in sustinendo
non meretur, quod falsum est, cum in spe retributionis sit subjecta, ut
dicit Apostolus. Solutio. Vult, et non vult id, sed non secundum idem.
Et parturit usque adhuc. Mulieris parturientis dolore majorem esse non
credo, nec majus desiderium.
Non solum autem illa: sed et nosipsi primitias spiritus habentes, id
est, non solum minores in Ecclesia, sed etiam nos apostoli ingemiscimus.
Adoptionem filiorum Dei, etc. Nonne jam adoptati sumus in filios Dei?
Nonne jam filii Dei sumus? Quomodo ergo dicitur de sanctis, quod
exspectant adoptionem filiorum Dei? Solutio. Adoptio jam incoepta est in
nobis per spem, perficietur autem per speciem. Spes est certitudo futuri
commodi adipiscendi.
Quid oremus sicut oportet, nescimus. Omnis, qui petit quod petendum est
et quomodo petendum est, semper exauditur ad utilitatem. Quid autem, vel
quomodo petere debemus nescimus, nisi per Spiritum sanctum.
Ignorantia venit ex corruptione et infirmitate carnis.
Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. De illo quaeritur, qui cum
in alto gradu charitatis esset, torpendo ad minorem descendit, et sic
decedit, cum charitate, tamen quomodo descensus ille cooperatur ei in
bonum? Coronam enim minuit, et praemium attenuat. Solutio. Nisi
descendisset sic, ex nimio profectu superbisset: et sic talis descensus
cooperatur ei in bonum.
Non est dicendum quod omnia bona, quae mali faciunt, cooperentur eis in
malum, cum Augustinus dicat quod bonum fuisse per unum diem utile est.
Quos praescivit, etc. Omnia a Deo antequam fiant praesciuntur. Illa
tamen quadam praerogativa praesciri a Deo dicuntur, quae futura ab eo
approbantur, sicut scire dicitur, quae approbat: quos itaque sic
praescivit, omnes praedestinavit.
Conformes fieri imaginis Filii sui. Christus est imago Patris, id est
expressa similitudo usquequaque similis et aequalis. Sancti conformes,
id est pro modo suo vestigia sequentes Christi in puritate vitae, in
obedientia et humilitate, ut sit ipse primogenitus. Christus secundum
quod est natus de Patre dicitur Unigenitus; secundum quod habet fratres,
Primogenitus. Quos praedestinavit, hos et vocavit, etc. Deus potest
praescire, quae non praescivit; velle, quae non vult; posse facere, quae
non facit. Praeteritum tempus propter sui certitudinem dividitur quod
nullum aliud potest.
Qui etiam interpellat pro nobis. Christus interpellat pro nobis
repraesentatione humana, id est merito obedientiae, quam in humanitate
sua exhibuit: quae obedientia adeo Patri est grata, ut ejus merito nobis
venia peccatorum donetur.
Neque mors, id est comminatio mortis; neque vita, id est promissa
conservatio vitae, id est nec timor mortis, nec amor vitae poterit nos
separare a charitate Christi.
Nil adeo dominatur homini, quantum ipse sibi. Ipse enim suam potest
cogere voluntatem et mutare, quod nil aliud ab eo potest unde Apostolus,
quem nil poterat separare a Christo, separare a Christo seipsum poterat:
quod ne fieret, corpus castigabat.
|
|