CAPUT 9

(ROM. IX.) Veritatem dico in Christo Jesu. Est qui veritatem dicit, et tamen mendacii reatum incurrit: qui, etsi verum dicat, id tamen in conscientia non habet.

Optabam anathema esse. Optabam pro eo quod est opto, ut Aimo legit.

Promissionis enim verbum est, etc. Sciendum quod promissiones Dei, vel prophetiae tribus modis fiunt. Quandoque cum immutabili denuntiatione, ut illa: Ecce virgo concipiet (Isa. VII), etc.; quandoque cum quadam comminatione, ut adhuc quadraginta dies et Ninive subvertetur (Jonas III), ubi conditio, etsi non apponitur, tamen subintelligitur ut, nisi a via sua convertatur, Ninive subvertetur. Quandoque cum eorum, ad quos fit libera voluntate, ut in proprio scilicet habeant arbitrio promissionem factam suscipere, vel respuere, ut hic: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII). Quae promissio omnibus oblata est sic ut eam pro arbitrio suo apprehendat, vel respuat.

In Isaac vocabitur tibi semen, id est in filiis gratiae, qui per Isaac significantur, ut propositum Dei maneret, id est impleretur.

Potest quaeri utrum causa primordialis, an finalis quaeratur cum dicitur: Cur Deus elegit Jacob potius quam Esau? Sed voluntatis Dei quae est omnium causa, nulla est causa. Item, si finalis causa quaeritur dicitur, quia electio Jacob valet ad fidei confirmationem, et gratiae commendationem: quod enim factum est in duobus fratribus, hoc idem fieri in duobus populis credere debemus.

Deum ab aeterno aliquem reprobasse nil aliud est nisi praeordinasse se illi in tempore pro culpa gratiam subtracturum. Sed dicit quis: Ergo aeternae reprobationis causa fuit culpa temporalis. Solutio. Dici potest quod aeternae reprobationis sit causa temporalis: causa quidem primordialis non fuit culpa temporalis, sed potius finalis causa, in qua terminatur, non inchoatur.

De duobus quaeritur aequaliter in peccato jacentibus, quibus gratia Dei aequaliter proponitur, et offertur: unde fit quod alter ei consentiat, et ab altero respuatur? Solutio. Utrisque data est gratia, qua potuit consentire; alterius tamen mens mota est et consensit: quod de bono naturae potuit, quia velle adjacebat ei: quod ante gratiam implere non potuit, per gratiam quidem excitata est, et surrexit. Alter cum posset, non consensit; sed gratiam oblatam sponte rejecit, ut apparet in solis radio. et in duobus in foveam lapsis. Qui oculos aperit videt, non sine solis claritate. Qui oculos claudit, non videt. Sic qui manum meam apprehendit, extrahitur a me de fovea; qui autem negligit nec nititur cum auxilio sibi exhibito, non exit.

Major serviet minori. Impletum est non in personis illis, quia non legitur quod Esau servierit Jacob, sed in filiis eorum, videlicet tempore David et Salomonis; vel servire ponitur pro prodesse. Jacob sine merito est electus; Esau non sine merito est in tempore reprobatus, vel damnatus.

Principium, et consummatio omnis boni non est ex homine, sed ex Deo.

Dicit Scriptura Pharaoni, etc. Quid ad Esau exemplum de Pharaone, cum ille pro originali peccato tantum sit reprobatus: iste etiam pro actuali solet quaeri. Solutio. Ad hoc inducuntur similitudines et exempla, ut per magis certum id, quod minus certum est videatur.

Quem vult indurat. Dicitur Deus indurare quem vult; quia non coactus, sed voluntarius gratiam subtrahit, quam subtrahit: qua subtracta fit ille deterior.

Qui respondeas Deo. Respondeas, id est contradicas; quia respondentis est contradicere.

Vasa in honorem sunt vasa, quibus cibi mensis imponuntur. Vasa in contumeliam vasa culinae, aut egestionis.

In vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam. Misericorditer agit Deus cum malis, spatium poenitentiae indulgendo, sed misericordius videretur cum illis agere, si citius discederent, quia minus peccarent.

Haeresis Manichaeorum sic omne bonum gratiae ascribebat, ut liberum arbitrium tolleret; haeresis Pelagianorum, bonum fieri ab homine sine gratia posse asserebat. Doctores vero utrumque errorem destruunt. Ubi vero Ambrosius dicit quod Deus elegit Paulum, sciens illum se correcturum, non intelligit quod futurum meritum causa esset praescientiae Dei, sed demonstrat liberum arbitrium gratiae Dei cooperari: quod est contra praedictas haereses.

Verbum abbreviatum faciet Deus super terram (Isa. I). Verbum abbreviatum potest dici Verbum incarnatum, quod in humilitate est abbreviatum et est legem consummans, id est adimplens.