|
Duplex superbiae est genus: primum, quando ex iis, quae in nobis sunt
vel esse credimus, superbimus. Et hanc superbiam Epistola ad Romanos
persequitur: et ideo prima ponitur in corpore Epistolarum. Est et alia,
quando ex iis, quae in aliis sunt, vel esse credimus, ut de nobilitate
generis, superbimus: quam superbiam Epistola ad Corinthios persequitur:
et ideo ponitur secunda. Duplex est genus humilitatis: primum, ut nihil
a nobis esse, unde gloriandum sit, credamus. Secundum ut nihil esse ab
aliis unde gloriandum sit, credamus. Vel ideo haec secunda ponitur, quia
vicinior illi ad Romanos, et similior in sacramentorum profunditate
invenitur.
(I COR. I.) Paulus vocatus apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei,
etc. In salutatione aliquando nomina dignitatis ponit, ut audito nomine
magistri, et apostoli ejus correctioni acquiescant. Quandoque nomina
humilitatis, ut ad eam invitet. Apud eos, quibus vilis et abjectus
videbatur, nominat se Paulum, id est admirabilem. Cum omnibus, qui
invocant nomen Domini. Sunt vocantes, et non invocantes. De quibus
propheta dicit: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est
a me (Isai. XXIX). Sunt invocantes quidam, qui invocant ut extra
habeant, ut illi qui toto cordis affectu a Deo divitias quaerunt. Sunt
invocantes intus, qui Deum gratis colunt, non aliud quam ipsum ab ipso
quaerentes.
In omnibus divites facti estis. Dives est in aliqua re, non qui in illa
sufficientiam habet, sed qui abundantiam: qui scilicet aliis impertiri
potest.
In omni verbo, id est in Veteri Testamento; et in omni scientia, id est
Novo Testamento.
Significatum est mihi, quod contentiones sunt inter vos. Quicunque
nostrum incumbit, ut si peccata fratrum, quae nobis manifesta sunt, per
nos corrigere non possumus, praelato nostro indicemus. Nec id facientes
nomen accusatoris incurrimus, sed culpam consentientis evitamus.
Nunquid Paulus crucifixus est pro vobis? Solus pastor summus dedit
animam suam pro ovibus ad redemptionem. Alii boni pastores dant animas
suas pro ovibus suis non ad redemptionem, sed ad confirmationem.
Quando generaliter persecutionem patitur Ecclesia, tunc praelati non
debent minores deserere, sed in primis gladium persecutoris suscipere.
Vita enim praelatorum exemplum, et regula debet esse vitae subditorum.
Si autem solus pastor quaeratur, cedat exemplo Pauli.
Aut in nomine Pauli baptizati estis? Cum baptismus detur in nomine
Trinitatis, quaeritur quomodo Apostolus aliquos baptizatos in nomine
Christi dicat? Solutio. Singulae personae in singulis intelliguntur, et
nomina singularum in nominibus singularum - sed in primitiva Ecclesia
dubitabatur de Christo, an Deus esset. Ideo maxime ad majorem
auctoritatis ejus commendationem praedicabant apostoli nomen ejus, ut
Deus ab omnibus sicut vere est, crederetur. Nunc vero fide communiter
suscepta, forma baptizandi, quam Christus tradidit, tenenda est,
scilicet in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Si quaeratur
quod sit illud nomen. Solutio. Per nomen, notitia intelligitur, id est
fides: tamen melius dicit in nomine, quia corde creditur ad justitiam,
ore fit confessio ad salutem (Rom. X).
Non in sapientia verbi, etc. Sapientiam verbi vocat sapientiam mundi,
quae lepore verborum adornatur, non veritatis fundamento innititur: quae
in hoc reprehenditur, quod potentiam Dei naturae alligatam putat. Unde
dicit: Impossibile Deum mori; virginem parere, et sic quantum in se est
evacuat crucem Christi.
Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum.
Mundus non cognovit Deum per sapientiam, id est propter sapientiam suam.
In Dei sapientia, id est per sapientiam Dei. Id est, sapientes mundi in
Filio incarnato propter sapientiam suam, imo propter superbiam
sapientiae suae, Deum non potuerunt cognoscere, et ideo placuit stultos
et idiotas ad hanc cognitionem eligere.
Nos autem praedicamus Christum crucifixum et virtutem et Dei sapientiam.
Christus fit nobis sapientia et justitia, quando per ipsum illuminamur
et justificamur. Non est intelligendum, quod Apostolus Christum tantum
hominem praedicaverit illis, inter quos non judicavit se scire nisi
Jesum Christum, et hunc crucifixum (I Cor. II); sed etiam Deum, et
omnia, quae necessaria erant ad salutem. Aliter enim praedicatio esset
insufficiens.
|
|