|
(I COR. XI.) Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat
caput suum. Probat viros non debere in oratione, vel doctrina velare
caput ratione creationis; ratione ordinationis et ratione mysticae
significationis.
Omnis viri caput Christus est. Tota Trinitas quantum ad creationem viri
caput et principium dici potest. Christus tamen specialiter dicitur
caput viri, quia ejusdem naturae esse debent caput et membra. Caput
Christi Deus, secundum humanitatem tota Trinitas potest dici caput
Christi, sed secundum hoc caput, et membrum non sunt ejusdem naturae.
Pater ergo secundum deitatem Christi caput est, non quod Christus
secundum quod est aequalis ei, debeat subjectionem; sed quia hoc quod
habet, ab illo habet. Ideo debet mulier velamen habere. De cujusmodi
velamine loquatur Apostolus, ambiguum est.
Omnis autem mulier orans, aut prophetans. Utrum mulieribus licuerit
Scripturas exponere, et alias docere in Ecclesia olim, non constat, quod
autem modo non liceat, liquet. Abbatissis licet sororibus suis
Scripturas aperire, et praedicare: quod, ut credo, Apostolus non
prohibet. Probat Apostolus, quod vir non debet velare caput, quia imago
et gloria est Dei. Eadem ratione nec mulier, cum sit imago Dei debet
caput velare. Solutio. Vir dicitur hic imago Dei, id est forma. Sicut
enim ex Deo sunt omnia, sic ex homine omnes homines; et sicut omnibus
praeest per potentiam Deus, sic homo omnibus per intelligentiam. Quia
autem caput habet mulier medium inter se et Deum, ideo caput suum velare
debet. Sed objicitur, quod eadem ratione vir debet velare caput; quia
inter se et Deum habet caput, hominem Christum. Solutio. Hoc caput non
operit, sed aperit; non obumbrat, sed illuminat, in cujus signum non
debet vir velare caput.
Audio scissuras esse inter vos, id est haereses. Haeresis proprie est,
ubi aliquid contrarium fidei docetur. Haereses tamen vocat Apostolus
schismata, ubi unitas pacis scinditur. Sunt enim omnes schismatici
haeretici. Nec minus peccatum est charitatis unitatem scindere, quam
fidei.
Oportet haereses esse, ut dicit Apostolus: quare et utile est, et bonum
est haereses esse. Item si bonum est haeres esse, et debemus velle
haereses esse, et bonum est mala esse et mala fieri, et homines peccare.
Solutio. In hujusmodi locutionibus duplex judicium solet et debet esse.
Aliquando enim de locutione judicamus secundum qualitatem rei; aliquando
secundum consequens, id est secundum opportunitatem quam praestat ad id
quod sequitur. Cum igitur dicit Apostolus, oportet haereses esse: bonum,
quod inde sequitur, attendit, non qualitatem rei. Eadem ratione dicit
Augustinus: Bonum est mala esse; et Deus est, cui mala nostra bona sunt.
Nunquam adeo claruisset doctrina beati Augustini, et aliorum doctorum,
nisi per impugnationem haeresum manifestaretur.
Dominicam coenam manducare, etc. Legitur, quod caro Christi pro salute
corporis, et sanguis pro salute animae offertur, sed nonne utrumque
utriusque salutem operatur? Solutio. Verum est, quod caro et sanguis tam
corporis quam animae salutem operatur: caro tamen ad corpus, et sanguis
ad animam refertur.
Corpus Christi quod sumitur in altari, significat corpus Ecclesiae.
Sanguis vero ibidem sumptus significat charitatem, in qua tanquam in
sanguine vita est hujus corporis, id est Ecclesiae.
Constat omni fideli quia substantia panis transit in corpus; et vinum in
sanguinem, unde quaeritur, an haec locutio sit vera. Substantia panis
erit corpus Christi, an aliqua substantia, quae non est nata de virgine,
erit corpus Christi; consimilis locutio, sed non omnimoda est; aliqua
substantia, quae non fuit ab aeterno, est Deus, quia substantia humana.
Solutio. Substantia panis manens substantia panis nunquam erit corpus
Christi, sed mutata in illud procul dubio erit. Similiter substantia,
quae non fuit ab aeterno, non per naturam sed per unionem est Deus. De
accidentibus illis, quae fuerunt in pane ante consecrationem, hoc
tenendum est, quod post consecrationem, sine subjecto sint, licet hoc
sit contra naturam eorum. Non enim quaerendus est ordo naturae, ubi
supra naturam est totum quod agitur. Similiter corpus Christi cum jam
sit in se indivisibile, in sacramento dividitur; nec dico, sic in
sacramento, quin in veritate ipsum dividatur, manibus teneatur, oculis
etiam carnis videatur, dentibus atteratur; ergo et indivisum manet, et
dividitur; sed secundum aliud et aliud. Sicut Deus manens immortalis
mortuus est, licet secundum aliud et aliud. Una partium, quae extra
calicem remanet, caput nostrum jam glorificatum significat; altera, illa
membra, quae in gloria jam capiti conjunguntur. Tertia, quae jam
sanguini admiscetur, illos significat, qui adhuc passionibus hujus vitae
obnoxii detinentur.
De calice bibat. Calix in sacra Scriptura aliquando significat sanguinem
Christi, ut, hic calix est Novum Testamentum. Alibi poenam et mortem non
solum Christi, et sanctorum, sed etiam malorum significat.
Judicium sibi manducat. Non timorem. Injuriam facit Christo, qui eum in
vase locat immundo, quam qui eum crucis afflixit patibulo. Si quis in
mortali peccato est, si accipit corpus Christi, judicium sibi manducat
et bibit; sed si in mortali se non invenit, quia non est sine
quotidianis, de ipsis poeniteat, et dicat? Domine, non sum dignus, ut
intres sub tectum meum (Matth. VIII).
Sed dicit aliquis: Nonne dignus est talis? alioquin judicium sibi
manducat, et bibit. Et si dignus est, et dicit se indignum, mentitur, et
ita fit indignus. Solutio. Apostolus non est mentitus ubi ait: Non sum
dignus vocari Apostolus (I Cor. XV); et tamen dignus erat. Ex hoc ipso
enim, quod dicit se indignum, quod verum est quantum ad propria merita,
si excellentia tanti sacramenti consideretur, Deus per gratiam suam et
misericordiam suam reputat eum dignum.
|
|