|
(I COR. XIII.) Charitas omnia sperat. Augustinus: Non impar charitas,
sed impar facultas multum vel parum danti, hinc volunt quidam, quod in
quibuscunque est par charitas, etsi imparia sunt opera charitatis, pares
sunt in meritis. Sed secundum hoc nihil videntur conferre bona opera,
cum tamen verum sit, quod Deus reddet secundum opus. Item in passione
sua Christus meruit, quod non prius; ergo meritum crescit, ubi non est
charitatis argumentum,
Non habent parem charitatem, qui non pariter operantur, si parem habent
operandi facultatem, ut volunt quidam, quod tamen videtur esse falsum,
cum vir contemplativus majorem habeat charitatem quam activus, et tamen
minus cooperetur. Charitas nunquam excidit, sive scientia destruetur: ex
parte enim cognoscimus, etc. Scientia illa, quam nunc de Deo, et illa,
quam habemus de creaturis, imaginaria est, et umbra est illius, quam
circa Deum, et de Deo habebimus. Illa siquidem erit in veritate; ista
est in imagine. Ista in umbra; illa in lumine. Illa ergo alia erit, quam
ista. Ista peribit et desinet illa apparente, sicut umbra perit luce
accedente. Ista dicitur ex parte, quia non nisi creaturis mediantibus
nunc Deum cognoscimus: hoc dico secundum quosdam. Charitas autem
secundum eosdem, ideo non dicitur esse ex parte, quia immediate Deum
etiam in praesenti diligimus. Nunc autem manent, fides, spes, etc. Est
spes praecedens charitatem, quae de consequenda est venia. Et spes
sequens charitatem, quae est de habenda corona.
|
|