|
(I COR. XIV.) Si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero, nisi
vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetiis?
Tribus de causis prophetae, Christus et apostoli, parabolice et velatis
significationibus locuti sunt, ut qui indigni sunt, non intelligant;
teguntur etiam ne vilescant. In aliis linguis loquar populo huic, et nec
sic exaudient me. Deberent novitate miraculi credere, et magis attente;
sed nec sic credunt.
Itaque linguae sunt in signum, non fidelibus, sed infidelibus. Linguae
sunt in signum infidelitatis, ne detur sanctum canibus. Infideles vocat
non omnes sine fide, sed obstinatos in fide. Si quis ignorat,
ignorabitur. Durum videtur, quod ideo indiserti reprobentur a Deo, quia
ignorant quia mulieres non debent loqui in Ecclesia, et quod prophetiae
praeponi debent linguis. Solutio ad haec, et similia. Non omnibus est
periculosum, sed prophetis, et spiritualibus.
|
|