CAPUT 15

(I COR. XV.) Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, etc. Magna quaestio quomodo verum dicat Apostolus nominando se minimum apostolorum cum esset de majoribus. Solutio. Dicunt quidam, quod quoties sancti nominibus humilitatis utuntur, tali modo significant se illius esse officii, quo aliis subservire tenentur. Hujus quaestionis solutionem melius pertractatam in quaestionibus nostris super Epistolas Pauli invenies. Alia claritas solis, alia claritas lunae, et alia claritas stellarum. Duplex erit in futuro gaudii participatio; et secundum experientiam et secundum affectum. Dispar erit claritas secundum experientiam; par, id est commune erit gaudium secundum affectum. Vel ideo par, quia de quocunque gaudebit unus, gaudebit et alius.

Ignorantia alia ex contemptu, alia ex infirmitate, alia ex defectu rationis. Per solem, centum, per lunam, sexaginta; per stellas, triginta numerum habentes significantur. Surget in gloria, etc. Gloria corporum de beatitudine procedet animarum major, minorve pro diversitate meritorum. Nec mirum: cor enim gaudens exhilarat faciem, ut ait Salomon (Prov. V), et solis claritas illuminat corpus vitreum. Quod autem in bono summo unus plus gaudebit et alius minus, non erit ex illo bono, quod totum non per partes erit in omnibus, sed erit ex hoc, quod unus erit capacior summi boni, et alius minus capax. Est corpus animale, est et spiritale. Prius quod animale, deinde quod spiritale. Corpus animale est, quod sic habet vegetationem ab anima, ut etiam extrinsecis alimentis egeat ad sustentationem, quod prius fuit etiam in Christo ante resurrectionem. Deinde spirituale. Errant ergo illi, qui dicunt corpus Christi ex quo fuit assumptum, fuisse immortale et impassibile.

Corpus spirituale est, quod ad sustentationem cibis corporalibus non eget. Boni in futuro erunt et immortales, et impassibiles. Mali vero immortales, sed passibiles. Absorpta est mors in victoria. Mors corporis absorpta est modo tantum in Christo, scilicet per resurrectionem. Mors animae in praesenti absorbetur in nobis per Christi resurrectionem. In futuro absorbebitur mors in nobis carnis. Stimulus mortis peccatum est, etc. Stimulus est aculeus, qui impulsu aperit cutem; et ideo peccatum stimulus mortis dicitur, quia per peccatum mors intravit, et aditum invenit; vel quia motus animam illiciunt, et ad peccandum incitant; ideo peccatum originale stimulus dicitur.