|
(I COR. III.) Lac vobis potum dedi, non escam. Ubi simul perfecti et
imperfecti; nec propter imperfectos altiora, nec propter perfectos
minora tacenda sunt, cum unum et idem verbum aliis sit lactis alimentum,
aliis cibi solidamentum.
Neque qui plantat, etc. Frustra laborat lingua praedicatoris nisi
interius operetur gratia illustratoris,
Dei sumus adjutores. Deus per nos operatur, et nos ei cooperamur, et
inde nos digni mercede efficimur.
Dei agricultura estis. Colimus Deum, et nos Deus colit, et utrumque
nobis prodest, non illi.
Fundamentum aliud, etc. Ille habet Christum in fundamento, qui in
voluntate et proposito habet, si necessitas urgeret, potius Christo
adhaerere quam negare ipsum. Non enim habet in fundamento Christum, qui
non habet propositum abstinendi ab omni mortali peccato.
Si quis autem superaedificat, etc. Opera quae fiunt ex necessitate vel
cupiditate, quae per lignum, fenum et stipulam significantur, super
fundamentum dicuntur aedificari; quia super apposita fundamentum non
destruunt, non quia fundamento coadhaereant. Glossa tamen dicit; haec de
malis non intelliguntur: unde dicimus per lignum, et fenum et stipulam,
intelliguntur opera imperfecta.
Si cujus opus arserit, etc., ipse salvus erit, etc. Cum dolor amissorum
sit peccatum, quaeritur quomodo purget, cum potius inquinet? Solutio.
Dolor talis in illis est peccatum qui Christum non habent in fundamento
praecedentis delectationis; purgatio qui Christum prae omnibus diligunt.
In quo peccat quis, in eo punitur: dolor talis, licet bono displiceat,
non ideo malus quamvis amarus.
Dies enim Domini declarabit, etc. Legitur quod tantus timor omnes
invadet in die illa, quod omnes denuo morerentur, nisi essent
immortales.
Stultus fiat, ut sit sapiens. Stultus fit, ut sit sapiens, qui
sapientiam hujus mundi, stultitiam reputat apud Deum.
Dominus novit cogitationes hominum quoniam vanae sunt. Illae
cogitationes dicuntur hic vanae, quibus sapientes hujus mundi conantur
probare Deum nil posse contra naturam.
Omnia enim vestra sunt, vos autem Christi; Christus autem Dei. Christus
nobis servivit, non ut servus, sed ut Dominus superior. Vos autem
Christi, creatione et redemptione; non Pauli, non Petri.
|
|