|
(I COR. IV.) Sic nos existimet homo, ut ministros Christi, et
dispensatores mysteriorum Dei. Apostolus reprehendit Corinthios de
contemptu sui: non quia doleat se contemni, sed in contemptu sui dolet
eos peccare.
Dispensat Apostolus mysteria, id est occulta Dei, et ministeria
ecclesiastica aliis hunc gradum dignitatis, aliis illum tribuens.
Non omnis salutis particeps est, qui est dispensator. Qui autem
dispensatores ministeriorum arbitrantur gratiarum auctores, Ecclesiam
Dei Ecclesiam hominum faciunt.
Mihi pro minimo est ut a vobis judicer, etc. Nonne crudelis est, qui
contemnit famam? quomodo ergo pro minimo habebat Apostolus ab aliis
judicari? Solutio. Sensus est: Judicium vestrum neque me extollit, nec
deprimit; sive pro me, sive contra me detur vestra sententia.
Sine nobis regnatis; et utinam regnetis. Illi regnant in praesenti, qui
motibus carnis imperant: et sic bona faciunt, ut securi de spe futurae
vitae fiant.
Sed non multos patres. Pater natura, pater cura, pater reverentia
dicitur.
In virga veniam, an in charitate? Non dividit Apostolus inter charitatem
et correctionem: cum maxima sit charitas corrigere errantes; sed inter
diversos modos veniendi in charitate, an parcendo, an corripiendo, ubi
etsi sit, non tamen videtur esse charitas.
|
|