|
(I COR. V.) Expurgate vetus fermentum. Fermentum novum est fervor
charitatis, quod quisque debet miscere in tria sata farinae, id est
fidei Trinitatis. Fermentum vetus prava doctrina. Unde Dominus: Cavete a
fermento Pharisaeorum (Marc. VIII). Vetus fermentum dicitur etiam tumor
superbiae, quod nos veteri homini conformes reddidit. Et quilibet
peccator, qui alios corrumpit.
Modicum fermentum totam massam corrumpit. Si fratrem peccantem non
corripis, cum scias eum peccare, corrumperis, et jam in te massa laesa
est. Sicut autem farina dura molarum attritione a furfure purgatur, sic
nos dura carnis maceratione a peccatorum furfure purgamur, ubi
lacrymarum compunctione conglutinati in mutua dilectione consolidemur.
Ut sitis nova conspersio. Ut sitis, id est perseveretis. Sicut estis,
sicut facti estis in baptismo.
Etenim pascha nostrum immolatus est Christus. Pascha aliquando nomen est
agni, qui in pascha immolabatur. Ut ibi. Quo vis eamus ubi paremus tibi
comedere pascha? (Matth. XXVI.) Aliquando nomen est transitus. Ut hic.
Ut transeamus de Aegypto in terram promissionis, de vitiis ad virtutes,
de mundo ad Patrem. Aliquando pascha dicitur ipsa septem dierum
paschalium solemnitas.
In azymis sinceritatis et veritatis. Sinceritas puritas est a vitiis,
veritas in bonis.
Aut fornicator, etc. Fornicari a Deo est aliquid divinae dilectioni
praeponere. Ille nominatur fornicator vel talis, vel talis in quam
profertur sententia ordine judiciario. Confessum publice, aliter monere,
non prohibere potes.
|
|